PL 4, col. 220

Epistolae 2 (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

In inglese: The Epistles of Cyprian 1.13 · The Epistles of Cyprian 1.14 · The Epistles of Cyprian 1.0

ac protectum latus numeroso stipatore tueatur.
Quam securos non sinit esse subjectos, tam necesse
est non sit et ipse securus. Ante ipsos terret potestas
sua quos facit esse terribiles. Arridet ut
saeviat, blanditur ut fallat, illicit ut occidat, extollit
ut deprimat. Foenore quodam nocendi, quam
fuerit amplior summa dignitatis et honorum, tam
major exigitur usura poenarum.
XIV.
Una igitur placida et fida tranquillitas, una
solida et firma et perpetua securitas, si quis, ab
his inquietantis saeculi turbinibus extractus, salutaris
portus statione fundatus, ad coelum oculos tollat
a terris, et ad Domini munus admissus, ac Deo
suo mente jam proximus, quicquid apud caeteros in
rebus humanis sublime ac magnum videtur, infra

suam jacere conscientiam glorietur. Nihil appetere
jam, nihil desiderare de saeculo potest qui saeculo
major est. Quam stabilis, quam inconcussa tutela

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.