PL 4, col. 456

De habitu virginum (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

In inglese: On the Dress of Virgins 16 · On the Dress of Virgins 17

potiorem? Audaci conatu et sacrilego contemptu crines
tuos inficis, malo praesagio futurorum capillos
jam tibi flammeos auspicaris, et peccas, proh nefas!
capite, id est corporis parte meliore. Et cum
scriptum sit de Domino: Caput autem ejus et capilli
erant albi velat lana aut nix [(Apoc. I, 14)]
, tu execraris
canitiem, detestaris alborem qui sit ad Domini
caput similis.
XVII.
Non metuis, oro, quae talis es, ne cum resurrectionis
dies venerit, artifex tuus te non recognoscat,
ad sua praemia et promissa venientem removeat
et excludat, increpans vigore censoris et judicis
dicat: Opus hoc meum non est, nec imago nostra
est. Cutem falso medicamine polluisti, crinem adultero
colore mutasti, expugnata est mendacio facies,

figura corrupta est, vultus alienus est. Deum videre
non poteris, quando oculi tui non sunt quos Deus
fecit, sed quos diabolus infecit. Illum tu sectata es,
rutilos atque depictos oculos serpentis imitata es,
de inimico tuo compta, cum illo pariter et arsura.
Haec, oro, cogitanda non sunt Dei servis? non die semper
ac nocte metuenda? Viderint quid sibi nuptae per
placendi studium de conjugum solatio blandiantur;
quos dum in excusationem suam proferunt, ad societatem
criminosae consensionis adsciscunt. Virgines
certe, quibus hic sermo nunc consulit, quae se ejusmodi
artibus compserint, inter virgines non putem
debere numerari, sed tamquam contactas oves et morbidas
pecudes a sancto et puro grege virginitatis

arceri, ne contagio suo caeteras polluant dum simul

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.