PL 4, col. 458
De habitu virginum (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne
In inglese: On the Dress of Virgins 18 · On the Dress of Virgins 19
auribus, lingua minuit illa quae habebat.
XIX.
Quid vero quae promiscuas balneas adeunt,
quae oculis ad libidinem curiosis pudori ac pudicitiae
corpora dicata prostituunt? quae cum viros atque a
viris nudae vident turpiter ac videntur, nonne ipsae illecebram
vitiis praestant? nonne ad corruptelam et injuriam
suam desideria praesentium sollicitant et invitant?
Viderit, inquis, qua illuc mente quis veniat,
mihi tantum reficiendi corpusculi cura est et lavandi.
Non te purgat ista defensio, nec lasciviae et petulantiae
crimen excusat. Sordidat lavatio, ista non
abluit, nec emundat membra, sed maculat. Impudice
tu neminem conspicis, sed ipsa conspiceris impudice.
Oculos tuos turpi oblectatione non polluis; sed,
dum oblectas alios, ipsa pollueris. Spectaculum de
lavacro facis. Theatro sunt foediora quo convenis.
Verecundia illic omnis exuitur, simul cum amictu