PL 4, col. 593
De mortalitate (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne
In inglese: On the Mortality 16 · On the Mortality 15 · On the Mortality 17
ad continentiae atque innocentiae praemium feliciter
perveniunt, tormenta jam non timet delicata matrona,
metum persecutionis et manus cruciatusque carnificis
moriendi celeritate lucrata. Pavore mortalitatis et
temporis accenduntur tepidi, constringuntur remissi,
excitantur ignavi, desertores compelluntur ut redeant,
gentiles coguntur ut credant, vetus fidelium populus
ad quietem vocatur, ad aciem recens et copiosus
exercitus robore fortiore colligitur, pugnaturus sine
metu mortis cum praelium venerit, qui ad militiam
tempore mortalitatis accedit.
XVI.
Quid deinde illud, fratres dilectissimi, quale
est, quam pertinens, quam necessarium, quod pestis
ista et lues, quae horribilis et feralis videtur, explorat
justitiam singulorum, et mentes humani generis examinat,
an infirmis serviant sani, an propinqui cognatos
pie diligant, an misereantur servorum languentium
domini, an deprecantes aegros non deserant
medici, an feroces violentiam suam comprimant, an
rapaces avaritiae furentis insatiabilem semper ardorem
vel metu mortis extinguant, an cervicem flectant
superbi, an audaciam leniant improbi, an pereuntibus
charis, vel sic aliquid divites indigentibus largiantur
et donent sine haerede morituri! Ut nihil aliud
mortalitas ista contulerit, hoc Christianis et Dei servis
plurimum praestitit, quod martyrium coepimus libenter
appetere, dum mortem discimus non timere. Exercitia
sunt nobis ista, non funera. Dant animo fortitudinis
gloriam, contemptu mortis praeparant ad coronam.
XVII.
Sed fortasse aliquis opponat et dicat: Hoc
me ergo in praesenti mortalitate contristat quod qui
paratus ad confessionem fueram, et ad tolerantiam
passionis toto me corde et plena virtute devoveram,