PL 4, col. 604
De opere et eleemosynis (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne
In inglese: On Works and Alms 2 · On Works and Alms 3
cum denotarentur discipuli ejus quod ederent, nec
prius manus abluissent, respondit et dixit: Qui fecit
quod intus est, fecit et quod foris est. Verum date
eleemosynam, et ecce vobis munda omnia [(Luc. XI, 40)]
:
docens scilicet et ostendens non manus lavandas esse,
sed pectus, et sordes intrinsecus potius quam extrinsecus
detrahendas; verum qui purgaverit quod est intus,
eum quoque id quod foris est repurgasse, et
emundata mente, cute quoque et corpore mundum
esse coepisse. Porro autem, monens et ostendens unde
mundi et purgati esse possimus, addidit eleemosynas
esse faciendas. Misericors docet et monet misericordiam
fieri; et quia servare quaerit quos magno pretio
redemit, post Baptismi gratiam sordidatos docet denuo
posse purgari.
III.
Agnoscamus itaque, fratres charissimi, divinae
indulgentiae munus salubre, et emundandis purgandisque
peccatis nostris, qui sine aliquo 238 conscientiae
vulnere esse non possumus, medelis spiritalibus vulnera
nostra curemus. Nec quisquam sic sibi de puro
atque immaculato pectore blandiatur, ut, innocentia
sua fretus, medicinam non putet adhibendam esse
vulneribus, cum scriptum sit: Quis gloriabitur castum
se habere cor, aut quis gloriabitur mundum se esse a peccatis [(Prov. XX, 9)]
?
et iterum in Epistola sua Joannes
ponat et dicat: Si dixerimus quia peccatum non
habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non
est [(I Joan. I, 8)]
. Si autem nemo esse sine peccato potest,
et quisquis inculpatum se esse dixerit, aut superbus
aut stultus est, quam necessaria, quam benigna est
divina clementia, quae, cum sciat non deesse sanatis
quaedam postmodum vulnera, dedit curandis denuo sanandisque
vulneribus remedia salutaria!