PL 4, col. 615

De opere et eleemosynis (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

In inglese: On Works and Alms 17 · On Works and Alms 18

Dei quod Deo placeat; prompte ac libenter quod
petebatur offertur; nec de abundantia portio, sed de
modico totum datur, et esurientibus liberis alter prius
pascitur, neque in penuria et fame cibus ante quam
misericordia cogitatur; ut, dum in opere salutari
carnaliter vita contemnitur, spiritaliter anima servetur.
Helias itaque typum Christi gerens, 243 et quod
ille pro misericordia vicem singulis reddat ostendens,
respondit et dixit: Haec dicit Dominus: Fidelia farris
non deficiet, et capsaces olei non minuetur usque
in diem quo dabit Dominus imbrem super terram [(I Reg. XVII, 14)]
.
Secundum divinae pollicitationis
fidem multiplicata sunt viduae et cumulata quae praestitit,
et operibus justis, ac misericordiae meritis
augmenta et incrementa sumentibus, farris et olei

vasa completa sunt. Nec filiis abstulit mater quod
Heliae dedit, sed magis contulit filiis quod benigne
et pie fecit. Et illa nondum Christum sciebat, nondum
praecepta ejus audierat, non cruce et passione
ejus redempta, cibum et potum pro sanguine rependebat;
ut ex hoc appareat quantum in Ecclesia peccet
qui, se et filios Christo anteponens, divitias suas servat,
nec patrimonium copiosum cum indigentium paupertate
communicat.
XVIII.
Sed enim multi sunt in domo liberi, et retardat
te numerositas filiorum quominus largiter
bonis operibus insistas. Atqui hoc ipso operari amplius
debes quo multorum pignorum pater es. Plures
sunt pro quibus Dominum depreceris; multorum delicta
redimenda sunt, multorum purgandae conscientiae,

multorum animae liberandae. Ut in hac vita saeculari

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.