PL 4, col. 647

De zelo et livore (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

In inglese: On Jealousy and Envy 13 · On Jealousy and Envy 14

passionem quoque ipsam confessoris et martyris
profuturam, nisi charitatis foedera integra atque inviolata
servasset, adjecit et dixit: Charitas magnanima
est, charitas benigna est, charitas non zelat [(I Cor.
XIII, 4)]
; docens scilicet et ostendens eum posse charitatem
tenere quisquis magnanimus fuerit et benignus
et zeli ac livoris alienus. Item alio loco, cum moneret
ut homo jam sancto Spiritu plenus et nativitate
coelesti Dei filius factus non nisi spiritalia et divina
sectetur, ponit et dicit: Et ego quidem, fratres, non
potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus,
tamquam infantibus in Christo. Lacte vos potavi, non
cibo, nondum enim poteratis, sed neque nunc potestis. Adhuc enim estis carnales. Ubi enim in vobis
zelus et
contentio et dissensiones sunt, nonne carnales estis et
secundum hominem ambulatis [(I Cor. III, 1-3)]
?

XIV.
Obterenda sunt, fratres dilectissimi, vitia et
peccata carnalia, et terreni corporis infesta labes spiritali
vigore calcanda, ne, dum iterum ad veteris
hominis conversationem revolvimur, lethalibus laqueis
implicemur, Apostolo hoc idem providenter
et salubriter praemonente: Itaque, inquit, fratres, non
secundum carnem vivamus: si enim secundum carnem
vixeritis, incipietis mori: si autem spiritu opera carnis
mortificaveritis, vivetis. Quotquot enim Spiritu Dei
aguntur, hi filii Dei sunt [(Rom. VIII, 12-14)]
. Si filii
Dei sumus, si templa ejus esse jam coepimus, si, accepto
Spiritu sancto, sancte et spiritaliter vivimus, si
de terris oculos ad coelum sustulimus, si ad superna
et divina plenum Deo et Christo pectus ereximus,

non nisi quae sunt Deo et Christo digna faciamus, sicut
et Apostolus excitat et hortatur: Si consurrexistis,
inquit, cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi
Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, 260
non quae super terram. Mortui enim estis, et
vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum autem
Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparetitis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.