PL 4, col. 945

Computus de Pascha (Auctor incertus (Cyprianus Carthaginensis)), J. P. Migne

autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant
super abyssum, et Spiritus Dei superferebatur super
aquas. Et dixit Deus: Fiat lux; et facta est lux, et vidit
Deus lucem quia bona est. Et divisit Deus inter
lucem et inter tenebras. Et vocavit Deus lucem
diem, et tenebras vocavit noctem. Et facta est
vespera et factum est mane dies unus. »
Referendo igitur et insinuando nobis sancta
Scriptura ipsum Dominum divisisse inter lucem
et inter tenebras, id est inter diem et noctem, evidenter
ostendit hunc esse primum diem et sequentem
ejus noctem; inter quos omnium artifex aequaliter,
hoc est irreprehensibiliter divisit.
Qui nunc comprehenditur esse VIII kl. apr. a
quo die computantes aliqui ex nobis qui priores voluerunt

hunc mensem novum ostendere, et ipso XIV
luna inventa dies Paschae secundum Judaeos demonstrare;
dixerunt eumdem mensem ab id. martii incipere
et in diem id. apr. consummare; et sic impegerunt.
Ac propterea ipsos dies XXX quamvis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.