PL 4, col. 950
Computus de Pascha (Auctor incertus (Cyprianus Carthaginensis)), J. P. Migne
XII kal. apr. III feria. Tertio autem anno non retrorsum
computantes, ne excederent XVI kal. apr.,
qui est dies primus mensis primi, et in mensem
XII praeteriti anni inciderent, aliter computaverunt.
Hic enim fuit annus, in quo non XIX, sed deducto
uno, XVIII dies eos immittere oportebat. Quis
autem hic unus de XIX qui deducitur dies, dicemus
per Dei gratiam. Primo enim tempore, quando
in Aegypto observata est Pascha, fuit ipso anno
debitum, quadrans: primo anno sequente, factum
est semis: secundo anno adjecto, factum est dodrans:
tertio autem anno factum est as: tertius
igitur annus in Pinace, in quo modo bissextus et
embolismus invenitur. In quo anno Pascha, XIV
luna, VI id. apr. et II feria fuisse ostenditur.
Quarto anno, communi, V kal. april. feria VI.
Item quinto anno communi, XIV luna, XVI kal.
april. feria III. Sexto anno, embolismus, non.
april. feria II. Septimo anno, bissext. IX kal.
apr. feria VI. Octavo anno embolismus, pridie