PL 4, col. 952

Computus de Pascha (Auctor incertus (Cyprianus Carthaginensis)), J. P. Migne

CXII, revertitur ad II id. apr. et invenitur
luna XIV, et feria II.
Hi ergo sunt anni CXII in quibus gyrantes,
et a primo die Paschae observato in Aegypto annos
computantes, usque ad Christum pervenimus, et
diem passionis et resurrectionis ejus ostendimus.
Prius est tamen ut reliquos annos octo pinacis,
demonstremus, usque in octavum enim computavimus.
Nono itaque anno communi, XIV luna,
et II feria occurrit kal. apr. Item, decimo anno
communi, XII kal. apr. sexta feria. Undecimo anno,
bissextus et embolismus, VI id. apr. quinta
feria. Duodecimo anno communi, V kal. Apr.
secunda feria. Tertiodecimo anno item communi
XVI kal. apr. sexta feria. Quartodecimo anno,

embolismus non. apr. quinta feria. Quintodecimo
anno bissext. communi, XIV kal. apr. secunda feria.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.