PL 4, col. 955

Computus de Pascha (Auctor incertus (Cyprianus Carthaginensis)), J. P. Migne

Abrahae faceretis. » At illi itaque qui haec a Christo
audierunt non Abrahae sed diaboli facta iniqua
facere elegerunt. Ac propterea, Gentes, facti estis
filii Abrahae, facta patris sui Abrahae facientes,
cum signo crucis et nomine Jesu, quotidianis diebus
adversus angelos apostatas pugnantes, sermone Dei
armati, qui de captivitate Satanae liberat homines.
Ipse est Abraham qui LXXV annorum credidit vocatus;
et quamvis multos, id est tamquam stellas
coeli, filios habere ab ipso Deo sit praedictus;
tamen per unicum filium ejus, cujus imaginem
portabat ille agnus immaculatus in Aegypto occisus,
et ipse protoplastus Adam et omnis homo credens
misericordiam a Deo est consecutus.
Denique revertamur ad Exodum, id est ad diem

Paschae primum, et exinde per ordinem dinumeremus
annos usque ad Christum. In quibus annis
inveniemus nobis magna et admiranda sacramenta
demonstrari. Dinumerantes itaque, ut dixi,
per ordinem, a die quo exierunt ex Aegypto usque
ad diem quo oportebat eos exire de eremo, anni XL:
exeuntes autem de eremo et introeuntes ut possiderent
a Deo sibi repromissam terram, a Jesu filio
Nave usque ad Samuelem, judicem et Dei sacerdotem,
secundum Pauli B. Apostoli sermonem, qui, spiritu
Dei edoctus, retulit eos implevisse annos CCCCL.
Ipse est Samuel, qui ex praecepto Dei unxit Saul in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.