PL 4, col. 963

Computus de Pascha (Auctor incertus (Cyprianus Carthaginensis)), J. P. Migne

in continenti Simeon, vir justus, portans eum
suis manibus, dixit ad Mariam matrem ejus: « Ecce
hic positus est in casum et resurrectionem multorum
in Israel, et in signum cui contradicetur. »
Non tantum autem Simeon, sed et ipsi CCCCXXX
et IV anni, et signum crucis, et tempus passionis,
et tertium diem resurrectionis ejus demonstraverunt.
Quo autem modo videamus. Superius enim diximus
Abrahae centenario natum filium in mysterio
Christi; et demonstravimus neminem in Israel benedictionem
consecutum, aut nunc modo posse benedictionem
consequi, nisi in semine ipsius Abrahae,
qui est Christus. Et ideo in sacramento Christi
de CCCCXXXIV annis primo segregantur centum,
et remanent CCCXXXIV. Anni CCC scilicet

ostenderunt τ crucis signum, et remanserunt
XXXIV: de quibus deductis III, propter
diem resurrectionis ejus, remanserunt anni XXXI.
Quibus suppletis, oportuit propter peccata credentium
pati Christum. Ipsos igitur CCCCXXXIV
annos adjiciamus ad summam superiorem, et
inveniamus annos ab Exodo usque ad nativitatem
Christi, mille DXLVIII. Cujus nativitatis
tempus cognoscere desiderantes, ipsos annos
MDXLVIII ab Exodo, id est a primo pinacis versu,
diligenter dinumeremus, et ad diem nativitatis
ejus perveniemus. Qui dies sexta sedecennitate
in tertio decimo versu invenitur, V kl. april.
feria IV.
O quam praeclara et divina Domini providentia!

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.