PL 4, col. 965

Computus de Pascha (Auctor incertus (Cyprianus Carthaginensis)), J. P. Migne

secundum cursum solis. CCC autem apud
Graecos per unam litteram notantur quae dicitur
tau, et manifeste demonstrat omnibus tau crucis
signum. Ecce iterum jam vere credamus quod V
kl. april. secundum carnem natus sit Christus: in
quo die probavimus solem factum.
Debemus ostendere et id ipsum non fuisse vacuum,
sed in salutem nostram fuisse praeostensum.
In die enim quarto quando factus est sol, ipso die
et luna facta est XV, altero autem die fuit XVI,
tertio vero XVII: et sic plasmatus est Adam de terra,
qui per suam inobedientiam non tantum sibi sed et
nobis arcessierat mortem: quam mortem Dominus
noster Jesus conculcans, passus est luna XV; et requievit
in corde terrae XVI; tertio autem die, luna

XVII inventa, reversus est ab inferis, de terrae
fundamentis; et sic ipsi Adae et omnibus credentibus
in se restituit vitam aeternam. Quomodo ergo
per cursum solis signum tau et tempus passionis
demonstratum est sic et per cursum lunae tertius dies
resurrectionis ejus evidenter ostensus est. A die
enim primo in quo facta est luna quintadecima,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.