PL 40, col. 1019
De cognitione verae vitae (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor ince
universitas ex nihilo creata sit; non quod nihil aliquid
fuerit vel sit, sed quod non aliquid fuit, hoc aliquid
Creator esse fecit. Tamen ante creationem totius
creaturae imago in Verbo, id est, in arte Dei fuit, ad
cujus exemplar universitas in creatione prorupit.
Sicut enim pictor varietatem picturae prius in mente
fingit, ad cujus similitudinem postmodum visibilem
picturam pingit: ita Deus universitatem creaturae
prius in sapientia sua formaverat, secundum quam
formam cuncta per multimodas species creaverat.
Sed pictor picturam mente conceptam in re non
existentem, per colores et per instrumenta extrinseca
adesse perducit; Deus autem universitatem in sapientia
sua nullam quidem substantiam existentem
per nulla instrumenta in tot substantias produxit; et
ideo ex nihilo omnia fecit, et tamen quasi non ex nihilo,
sed ex aliquo visibilis mundus processit, dum
instar archetypi mundi formas induit.
CAPUT XXIII. Quaestiones de praesentia Dei.
DISC.
Jam egregia turri in altum surgente discreta ratio
tenebras erroris undique versum eliminet, praeclaram
structuram serena veritatis luce clarificet, ac nobis
inclytae aedis opus mirantibus aperiat utrum Creator
in creatura, an creatura in Creatore, an utrumque
in utroque consistat; an potius Creator extra creaturam
alicubi in aliqua gloria substantialiter maneat,
creaturam autem per se existentem potentialiter repleat;
an dimidius in coelo, dimidius in mundo; an
aliquando totus in coelo, aliquando totus in mundo
subsistat: an per singula loca divisus, an in omnibus
locis totus existat; an aliquando in illo loco, aliquando
in alio sit, verbi gratia, heri Jerosolymis, hodie
Carthagini, cras Romae morari credendus sit; an extra
omnem locum et extra omne tempus semper et ubique
sit.
MAG. Sicut sol exoriens quamvis innumeras rerum
formas tenebris obsitas cunctas sua praesentia irradiat;
ita potens ratio licet multiplices nimiumque
perplexas vestras propositiones perspicaci intuitu singulas
discriminat, resque profundissimas de obscurissimis
latebris protractas perspicue elucidat.
CAPUT XXIV. Quod Deus sit in omni creatura. Quod quaeque eum sibi inesse sentiat.
Quod Creator in tota creatura
existat, omnis creatura probat: quae se nihil a se,
a Deo autem esse et bonum habere clamat. Deus namque
est summa essentia et summum bonum: omnis
autem creatura per eum subsistit; omnis vero substantia
bona est, quia ex summo bono est. Ubi autem Deus
non est, ibi nihil est; ubi vero aliquid substantiale est,
ibi Deus est: ergo in omni creatura Deus existit,
quoniam omnis creatura subsistit. Hic fortassis infirmus
animus apud se dicit, Si Deus in omni creatura
est, tunc et in coeno, et in inferno, et in brutis animalibus,
imo et in daemonibus est, quae utique creaturae
sunt. Hic nullam inconvenientiam aperta ratio probat,
quae in his omnibus bonum considerat. Caenum
quippe est res cum alia permixta, utpote terra
cum aqua vel cum alia hujusmodi: terra autem
bona est, quia substantia est, et aqua bona est
quia substantia est. Infernus quoque dicitur esse
igneus; et ignis bonus est, quia substantia est. Bruta
etiam animalia singula in genere suo ad aliquid utilia
sunt; et ideo bona sunt. Daemones nihilominus, in
eo quod angelica sunt natura, boni sunt. Igitur cum
constet haec singula in bono subsistere, necessario sequitur
Deum, qui solus bonitas est, in omnibus esse.
Sed et omnis creatura Deum sibi inesse per aliquid
sentit. Angeli etenim et universa viventia Deum
sibi inesse sentiunt. Deus quippe vita est, et omne
quod vivit, vita vivit. Non enim angelus magis vivit
quam vermis, licet ille sit immortalis, iste mortalis.
Nec angelus magis subsistit quam vermis, quamvis
illius substantia sit aeterna, istius caduca. Corpora
quoque coelestia, scilicet sol, luna, sidera, Deum in
se sentiunt: dum per eum lucent et subsistunt. Arbores