PL 40, col. 1026

De cognitione verae vitae (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor ince

MAG. Sicut corpus sine anima nihil sentire cernitur,
sic utique anima sine corpore nihil corporeum
sentire creditur. Corpori quippe admixta per oculos
sentit colores, per aures voces, per nares odores, per
palatum sapores, per tactum vel incessum res tangibiles
mollitie vel duritia differentes. A corpore vero
separata nihil corporeum corporaliter sentit, quasque
res in proprietate substantiae, abstractis accidentiis
colorum conspicit, spiritualia quoque suo more sentit.
Sicut ergo lumen candelae nihil confert soli ad lucendum,
sic profecto lux solis nihil omnino confert
animae ad videndum. Et sicut nox jubar solis non impedit,
sed potius fugit; sic nec animae aliquatenus
obsistit, utputa quam nec anima sentit. Porro anima,
aut spirituali luce ipsa nimis prae sole fulgida fruitur,
aut horrida peccatorum caligine obscurata, non noctis,
sed propriis ut caecus tenebris involvitur. Quod
autem anima carne soluta corporaliter lucem non videat,
hinc constat, quod cum aliqua dictare volumus,
vel quidquam facturi disponimus, mox anima exteriores
sensus fugit, introrsus se colligit, in se ipsa intus
considerat ea de quibus tractat, et solis lumen nihil
ei prodest, sed etiam ei ad hoc negotium obest: et
dum alias attendit, clamosas voces juxta se non audit.
Igitur anima extra corpus nihil corporeum videt
vel audit. Quod si facit, tunc utique aerium corpus
induit.
CAPUT XXXIX. Qui sancti preces nostras exaudiant.
DISC. Si animae corporeas voces non audiunt,
quomodo animas sanctorum, scilicet Petri vel Martini
vel alterius, multi preces suas exaudisse experti
sunt?
MAG. Oratio cordis, non oris, ascendit in coelum.
Animae enim non clamorem vocis, sed cordis audiunt,
et se fideliter invocantibus subveniunt. Neque magis
clamosas preces audiunt, quam eas quae sine voce,
vel in lingua, vel in corde tantum fiunt; quia neque a
nobis verba, sed voces tantum audiuntur; caeterum
verba mente videntur. Cum ergo animae nostrae aliquid
secundum Deum desiderant, et hoc sibi a Deo
per sanctos dari, sive corde, sive lingua, seu voce postulant;
animae sanctorum (quibus est idem audire
quod videre, et e converso) non voces, sed verba intuentes,
desiderata eis a Deo impetrant; unde habetis
scriptum, Desiderium pauperum exaudivit Dominus [(Psal. X, 17, sec. Hebr.)]
.
CAPUT XL. Quomodo intelligantur animae a corpore solvi, et iterum reverti, ac visa referre. Infernus est incorporeus, aut animae damnatae corpus induunt.
DISC. Nonne legitur, quod saepe multae animae de corpore
eductae, multa loca poenalia, et item multa
amoena et florida, et in utrisque multas animas in humana
forma viderint, atque ad corpus reversae, plurima
se ab eis audisse retulerint?
MAG. Sciendum est, quod hae animae non penitus
corpus reliquerant, sed sensus tantum corporeos suis
officiis destituerant, corpus autem non ex toto vitali
spiritu carebat. Unde ea quae audierant, non res corporeae,
sed similes corporearum rerum erant, quas
reversae aliis in corpore constitutis pro aedificatione
referre poterant. Postquam vero corpus funditus
exuerant, longe res aliter erat quam prius videre non
valebant. Sicuti nos aliquando juxta parietem positi,
umbram venientis hominis, non ipsum videmus; remoto
autem obstaculo muri, ipsum ut est cernimus.
Animae etiam defunctorum cum viventibus apparent,
corpus aerium induunt, in quo corpoream vocem vel
verba audibilia exprimunt.
Hinc colligitur, quod infernus sit incorporeus, substantia
spiritualis, corporeae similis; cujus poena tanto
sit intolerabilior, quanto spiritus est corpore subtilior.
Omne enim corpus vetustate deficit, diuturnitate
dissolutum interibit. Unde si infernalis ignis est corporeus,
restat ut corporalibus alimentis nutriatur, et
sequitur ut illis consumptis ipse intereat; sed constat
ignem gehennae non deficere; ergo spiritualis est. Si
autem est corporeus, sed indeficiens creatus est; necesse

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.