PL 40, col. 1028

De cognitione verae vitae (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor ince

gaudium videtur, si intellectualis creatura non
nisi de stolida re laetatur.
MAG. Apicem hujus turris pariter ascendamus, et
ratione indagante, qualiter se habeant haec perspiciamus.
Coelum usitato nomine appellamus, quod super
caput nostrum videmus. Supra nos autem nihil nisi
nubes, vel aerem sole illustratum conspicimus. Solem
vero, vel lunam, vel stellas longe a nobis remotas sic
videmus, sicut in lato mari positi a longe montes
conspicimus, in circuitu vero nihil nisi circumfusum
aerem cernimus. Unde liquet quod nullius hominis
visus totum hujus aeris spatium penetret, qui vix
etiam horizontem attingere valet. Unde cum Apostoli
Dominum sublatum ulterius videre non possent, dicitur: Nubes suscepit eum ab oculis eorum
[(Act. I, 9)]
.
Stephanus quoque non corporeis oculis Dominum in
coelo ultra firmamentum vidit, cum nullius hominis
visus ullo modo usque ad firmamentum pertingere
possit. Sed et concio illa, in qua Stephanus stans
Christum conspexit [(Id. VII, 55)] , in domo aliqua fuit:
cujus tecti culmen ipsius corporeus oculus penetrare
minime potuit. Constat igitur quod non oculo corporis,
sed intuitu interioris hominis Christum non in
corporeo, sed in intellectuali coelo viderit. Sed hic
fortassis ab aliquibus calumniosis objicitur, stellas
esse firmamento infixas, et visum nostrum firmamentum
attingere dum eas videmus. Num ideo oculi nostri
firmamentum attingunt, quia stellas aspiciunt?
Num ideo totum aeris spatium in mari penetrant,
quia montes, ut puta solida corpora, considerant?
Sicut enim in mari remotis ab aspectu montibus, nihil
nisi aer undique conspicitur; ita quoque sideribus,
solidis videlicet corporibus, sublatis, nihil nisi aer
cernitur. Quidquid autem ab aere est usque ad firmamentum,
et ipsum firmamentum a nobis nequaquam
videtur, propter ipsius spatii longinquitatem, et ob
naturae suae subtilitatem.
CAPUT XLIII. Coelum triplex historialiter. Tres coeli significative tres visiones. Apostoli ad tertium coelum raptus. Angeli et justi cur coeli, et daemones tenebrae.
Quod si forte objicitur quod Apostolus ad tertium coelum
raptus scribitur, sciendum est tres coelos historialiter
appellari, et iterum tres significative nuncupari.
Hic quippe aer primum coelum historialiter vocatur,
sicut habetis, Volucres coeli, quia in coelo, id
est, in aere volare videntur. Secundum coelum aether
nominatur, ut habetis, Stellae coeli, quia in eo planetae
vago cursu feruntur. Tertium coelum appellatur
firmamentum, sicut habetis, Astra coeli, quia sidera in
eo fixa traduntur. Significative quoque tres coeli leguntur;
quia tres visiones, scilicet sensualis, spiritualis,
intellectualis a sapientibus non nesciuntur.
Sensualis quippe visio est, cum colores et formas rerum
exterius cernimus, sed interius aliquid celari, ut
in litteris significantiam intelligimus. Haec ergo visio
primum et sensuale coelum nominatur, quia in scripturis
intelligentia celatur. Coelum etenim a celando
denominatur. Secunda visio spiritualis est, qua non
res, sed imagines rebus similes spiritualiter videmus,
sicut in somniis solemus, et sicut Joannem in Apocalypsi,
et Prophetas multa vidisse novimus: et haec visio
secundum coelum nuncupatur, quia vere res in
his similitudinibus celantur. Tertia visio est intellectualis,
cum neque res exterius, neque imagines rerum
interius, sed ipsas substantias prout vere sunt,
abstractis coloribus intellectu conspicimus, et uniuscujusque
qualitatem inter se differentem ratione discernimus:
et haec visio tertium coelum vocitatur, quia
veritas rerum in hac, quasi in coelo, a stultis celatur.
Igitur si Apostolus in corpore est raptus, tunc ad corporeum
coelum, scilicet firmamentum, est perductus:
si autem extra corpus, quod magis videtur, tunc utique
ad intellectuale coelum raptus creditur, in quo
essentiam deitatis sicuti est, et angelicas substantias
prout sunt, non sensualiter, quod nequit fieri nisi per

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.