PL 40, col. 1036
De vita Christiana (Auctor incertus), J. P. Migne
XV, 16). Quo exemplo manifestissime instruimur et
docemur, singulos secundum peccatorum suorum
plenitudinem consummari, et tamdiu ut convertantur
sustineri, quam diu cumulum suorum non habuerint
delictorum. Nemo se, inquam, fallat, nemo se decipiat:
malos non amat Deus, peccatores non amat,
injustos non amat, rapaces, crudeles, impios; sed
amat bonos, justos, pios, humiles, innocentes,
mites: sicut scriptum est, Quoniam non Deus volens
iniquitatem tu es. Non habitabit juxta te malignus,
neque permanebunt injusti ante oculos tuos. Odisti
omnes qui operantur iniquitatem, perdes omnes qui loquuntur
mendacium [(Psal. V, 5-7)]
.
CAPUT V. Mors propera malis ad poenam, bonis ad securitatem.
Sed dicit aliquis, Quid est quod videmus
bonos etiam perire cum malis? Illi non pereunt,
sed evadunt, qui de malorum consortio et persecutionibus
liberantur, et ad requiem transferuntur.
Illi plane moriuntur et pereunt, quos de hoc mundo
recedentes, majoris adhuc judicii supplicium exspectat
et poena. Vocantur enim ante tempus boni, ne
diutius vexentur a noxiis: mali vero et impii tolluntur,
ne bonos diutius persequantur. Justi de pressuris,
tribulationibus et angustiis vocantur ad requiem:
impii vero de luxuriis et opibus et deliciis rapiuntur
ad poenam. Illi enim vadunt ut judicent, isti ut judicentur:
illi ut vindicentur, isti ut in eos vindicta celebretur,
sicut scriptum est, Justus autem si morte
praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit; et iterum, Vivens
inter peccatores translatus est; et iterum, Placita
enim erat Deo anima ejus, et ideo properavit de
medio iniquitatis eripere eum; et iterum, Cum impiis
iter ad mortem, illi autem sunt in pace [(Sap. IV, 7,
10, 14, et III, 3)]
. Vides ergo hanc solutionem corporis
justis et Dei cultoribus requiem esse, non poenam:
et cum dissolvuntur, liberari eos potius, quam
perire. Et idcirco ipsam solutionem qui fideles sunt
nec timent, nec verentur, sed venire magis desiderant
et exoptant: per quam sibi requiem intelligunt
exhiberi, non poenam. Iniqui vero et impii et suorum
scelerum conscii eam merito naturali providentia pertimescunt,
per quam se non nesciunt judicari. Quapropter
hac ratione reddita et accepta, non oportet
nos omnino peccare: praesertim cum non ignoremus
peccatoribus judicium et in praesenti esse, et in futuro
servari.
CAPUT VI. Indecorum est christiani nomen sibi arrogare sinere. Christianus verus quis.
Nec in hoc nobis nomine
tantum, quod christiani dicimur, blandiamur: sed
propter hoc etiam nos judicandos credamus, si nomen
nobis frustra vindicemus alienum. Aut si aliquis tam
incredulus est, tam infidelis, tam pertinax, tam obstinatus,
tam audax, ut quae quandoque ventura est, Dei
judicis iram indignationemque non metuat, vel humanam
consuetudinem erubescat; et videat quam brutus,
quam insipiens ille, quam stultus ab ipsis etiam
gentibus judicetur, cujus tanta est vanitas tantaque
dementia, ut sibi nomen adipiscatur alienum. Quis
enim tam vanus et miser est, qui advocatum, cum
litteras nesciat, audeat profiteri? Quis tam insanus et
excors, ut profiteatur militem, qui nesciat arma
gestare? Nemo enim quodcumque nomen sine causa
sortitur. Sutor ut dicatur, necesse est ut calceamenta
conficiat: ut vocetur quis faber aut artifex, artis
peritia facit: ut negotians nuncupetur quis, carius
quod vilius emerat distrahit. Hujusmodi enim exemplis
agnoscimus nullum sine actu nomen, sed omne
ex actu nomen. Tu ergo quomodo christianus diceris,
in quo nullus christiani actus? Christianus justitiae,
bonitatis, integritatis, patientiae, castitatis, prudentiae,
humilitatis, humanitatis, innocentiae, pietatis
est nomen: et tu illud tibi quomodo defendis et vindicas,