PL 40, col. 1114
De vera et falsa poenitentia (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. M
a matre sua genitum [(Psal. L, 7)] , cui Dominus testimonium
perhibet, Inveni hominem secundum cor meum [(Act. XIII, 22)]
.
Hic idem a Domino laudatus, praesumens
de Domino dicit, Propitius eris peccato meo,
multum est enim [(Psal. XXIV, 11)]
: non quia multum
erat, sed quia David multum reputabat, sicut qui jam
inde satur erat et fastidiosus. Non enim laborat exonerari
peccato, cui non videtur nimium. Quomodo
ergo multum videretur, si adhuc in illo delectaretur?
Quomodo rogaret perdere, nisi doleret habere? Si
enim non doleret habere, gauderet commisisse. Scimus
quia delevit Deus peccatum David; aut quia dolebat
peccasse, aut quia gemebat, et stratum suum
lacrymis rigabat, et tanquam panem cinerem manducabat.
Si autem gauderet, non magnum, sed parvum
peccatum suum diceret.
4.
Falluntur itaque, qui objicientes poenitentiam
Apostolo, et eum irridentes dicunt contra eum, Peccabimus,
ut gratia abundet [(Rom. VI, 1)] ? Dicebat,
Convertimini per poenitentiam, sperate de venia,
etiamsi maxima sit iniquitas: ubi abundavit peccatum,
abundavit gratia [(Id. V, 20)]
: nullum peccatum poterit
remanere ante poenitentiam. Praedicat enim converti.
Sed unde se converteret aliquis, cui primus
status placeret? Qui itaque convertitur, necessario
dolet habere, quod gaudet perdere. Poenitentia itaque
acquirit indulgentiam, sine qua nemo perveniet ad
veniam. Si enim sine ea anima salvaretur, non diceretur,
Peccasti, quiesce. Cur enim quiesceret, nisi
quia malum est, si peccaret? Quomodo diligi et non
odio haberi potest, quod retentum damnat, et fugatum
salvat? Qui nunc ergo quiescit, dolere oportet
quod non prius quievit. Sicque salvatur, quia dolet;
sicque liberatur, quia poenitet. Ex dolore enim dictum
est, Peccavi, quid faciam tibi [(Job VII, 20)]
? Quasi diceret,
Adeo doleo me peccasse, quod mihi tam grave
est, quod non velim contra me te non vindicare.
Quaero enim in me quid supplicii possim excogitare,
quod tibi possit sufficere. Nihil mihi grave, si me a
peccato potest liberare. Relinquitur ergo poenitere,
volentibus veniam invenire.
CAPUT III.
5.
Error credentium poenitentiam post
Baptismum cassam esse. Abutitur Apostoli loco. Confutatur
ipsis Apostoli gestis. Apostoli locus intelligendus
de Baptismo. Poenitentiae utilitas post Baptismum,
Christi parabolis designata. Sunt autem qui credunt
usque ad Baptismum poenitentiam proficere [(namque
Syrus erat Naaman, qui per aquam perdidit lepram [IV Reg. V, 20]
)] , sed postea peccantibus cassam perseverare.
Gaudent enim singularitate, arrogantes ex
hoc quod non habent, jactantes se mundos esse, utpote
quasi nihil post Baptismum commiserint unde
jure dolere possint. Hi sinistre omnia intelligentes,
vires ex sanctorum auctoritate sumentes, et sequentes
patrem mendacii, mendaciter exponunt quod concordat
veritati. Legunt enim in Apostolo quod intelligere
nolunt, Impossibile est eos qui semel illuminati
sunt, et gustaverunt donum coeleste, et participes effecti
sunt Spiritus sancti, et gustaverunt bonum verbi Dei,
virtutesque saeculi futuri, iterum renovari per poenitentiam,
rursum crucifigentes Filium Dei, et ostentui habentes [(Hebr. VI, 4-6)]