PL 40, col. 20
De diversis quaestionibus (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
cuiquam prodest id quo male utitur; et quod non prodest,
non utique utile est. Utile autem quidquid est,
utendo est utile: ita nemo utitur nisi utili. Non ergo
utitur, quisquis male utitur. Perfecta igitur hominis
ratio, quae virtus vocatur, utitur primo se ipsa ad
intelligendum Deum, ut eo fruatur a quo etiam facta
est. Utitur autem caeteris rationalibus animantibus ad
societatem, irrationalibus ad eminentiam. Vitam
etiam suam ad id refert, ut fruatur Deo: ita enim
beata est. Ergo et se ipsa utitur; quae profecto inchoat
miseriam per superbiam, si ad se ipsam, non ad
Deum referatur. Utitur etiam corporibus quibusdam
vivificandis ad beneficentiam; sic enim utitur suo
corpore: quibusdam assumendis vel respuendis ad
valetudinem, quibusdam tolerandis ad patientiam,
quibusdam ordinandis ad justitiam, quibusdam considerandis
ad aliquod veritatis documentum: utitur
etiam iis a quibus se abstinet, ad temperantiam. Ita
omnibus et sensis et non sensis utitur; nec aliquid
tertium est. Judicat autem de omnibus quibus utitur:
de solo Deo non judicat, quia secundum Deum
de caeteris judicat; nec eo utitur, sed fruitur. Neque
enim ad aliquid aliud Deus referendus est. Quoniam
omne quod ad aliud referendum est, inferius est quam
id ad quod referendum est. Nec est aliquid Deo superius,
non loco, sed excellentia suae naturae.
Omnia ergo quae facta sunt, in usum hominis facta
sunt, quia omnibus utitur judicando ratio, quae
homini data est. Et ante lapsum quidem non utebatur
tolerandis, nec post lapsum utitur nisi conversus,
et quanquam ante mortem corporis, jam
tamen quantum potest Dei amicus, quia libenter
servus.
XXXI. Sententia Ciceronis, quemadmodum virtutes animi ab illo divisae ac definitae sint [(Cic. lib. 2 de Invent.)]
.
1.
Virtus est animi habitus naturae modo atque rationi
consentaneus. Quare omnibus partibus ejus cognitis,
tota vis erit simplicis honestatis considerata.
Habet igitur partes quatuor: prudentiam, justitiam,
fortitudinem, temperantiam. Prudentia est rerum bonarum
et malarum neutrarumque scientia. Partes
ejus, memoria, intelligentia, providentia. Memoria est
per quam animus repetit illa quae fuerunt. Intelligentia,
per quam ea perspicit quae sunt. Providentia, per
quam futurum aliquid videtur antequam factum est.
Justitia est habitus animi, communi utilitate conservata,
suam cuique tribuens dignitatem. Ejus initium
est ab natura profectum: deinde quaedam in consuetudinem
ex utilitatis ratione venerunt: postea res et
ab natura profectas et ab consuetudine probatas, legum
metus et religio sanxit. Natura jus est, quod non
opinio genuit, sed quaedam innata vis inseruit, ut religionem,
pietatem, gratiam, vindicationem observantiam,
veritatem. Religio est quae superioris cujusdam