PL 40, col. 31

De diversis quaestionibus (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

anima rationalis inter eas res quae sunt a Deo conditae,
omnia superat; et Deo proxima est, quando
pura est; eique in quantum charitate cohaeserit, in
tantum ab eo lumine illo intelligibili perfusa quodam
modo et illustrata cernit, non per corporeos oculos,
sed per ipsius sui principale, quo excellit, id est per
intelligentiam suam, istas rationes, quarum visione
fit beatissima. Quas rationes, ut dictum est, sive ideas,
sive formas, sive species, sive rationes licet vocare,
et multis conceditur appellare quod libet, sed paucissimis
videre quod verum est.
XLVII. Utrum aliquando cogitationes nostras videre possimus.
Quaeri solet quomodo post resurrectionem atque
immutationem corporis, quae sanctis promittitur,
cogitationes nostras videre possimus. Conjectura itaque
capienda est ex ea parte corporis nostri, quae
plus habet lucis; quoniam angelica corpora, qualia
nos habituros speramus, lucidissima atque aetherea
esse credendum est: si ergo multi motus animi
nostri nunc agnoscuntur in oculis, probabile est quod
nullus motus animi latebit, eum totum fuerit corpus
aethereum, in cujus comparatione isti oculi caro sunt.
XLVIII. De credibilibus.
Credibilium tria sunt genera. Alia sunt quae semper
creduntur, et nunquam intelliguntur: sicut est omnis
historia, temporalia et humana gesta percurrens.
Alia quae mox, ut creduntur, intelliguntur: sicut sunt
omnes rationes humanae, vel de numeris, vel de quibuslibet
disciplinis. Tertium, quae primo creduntur,
et postea intelliguntur: qualia sunt ea quae de divinis
rebus non possunt intelligi, nisi ab his qui mundo
sunt corde; quod fit praeceptis servatis, quae de bene
vivendo accipiuntur.
XLIX. Quare filii Israel sacrificabant visibiliter pecorum victimas?
Quia sunt etiam sacra spiritualia, quorum imagines
carnalem populum celebrare oportebat, ut praefiguratio
novi populi servitute veteris fieret. Quorum
duorum populorum differentiam etiam in unoquoque
nostrum licet advertere, cum quisque ab utero matris
veterem hominem necesse est agat, donec veniat ad
juvenilem aetatem; ubi jam non est necesse carnaliter
sapere, sed potest ad spiritualia voluntate converti,
et intrinsecus regenerari. Quod ergo in uno homine
recte educato, ordine naturae disciplinaque contingit,
hoc proportione in universo genere humano fieri per
divinam providentiam, peragique pulcherrimum est.
L. De aequalitate Filii.
Deus, quem genuit, quoniam meliorem se generare
non potuit (nihil enim Deo melius), generare debuit
aequalem. Si enim voluit, et non potuit, infirmus est:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.