PL 40, col. 406
De sancta virginitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: Of Holy Virginity 20 · Of Holy Virginity 21
incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu
Dei [(Dan. XIII, 23)]
, si Deus eam fuerat, non quia
pudicitiam nuptialem servabat liberaturus, sed quia
nupserat damnaturus? Et nunc quoties castitas conjugalis
adversus calumniatores criminatoresque nuptiarum
Scripturae sanctae veritate munitur; toties a
Spiritu sancto contra falsos testes Susanna defenditur,
toties a falso crimine liberatur, et multo majore
negotio. Tunc enim uni conjugatae, nunc omnibus;
tunc de occulto et falso adulterio, nunc de vero et
manifesto connubio crimen intenditur. Tunc una mulier
ex eo quod iniqui seniores dicebant, nunc omnes
mariti et uxores ex eo quod Apostolus dicere
noluit, accusantur. Damnationem quippe vestram, inquiunt,
tacuit, cum ait, Ego autem vobis parco. Quis
hoc? Nempe ille qui superius dixerat: Et si acceperis
uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccat.
Cur igitur in eo quod modeste tacuit, conjugiorum
suspicamini crimen; et in eo quod aperte dixit,
conjugiorum non agnoscitis defensionem? An eos
damnat tacitus, quos locutus absolvit? Nonne jam
mitius accusatur Susanna, non de conjugio, sed de
ipso adulterio, quam doctrina apostolica de mendacio?
Quid in tanto periculo faceremus, nisi tam certum
apertumque esset pudicas nuptias non debere
damnari, quam certum apertumque est sanctam Scripturam
non posse mentiri?
CAPUT XXI.
21.
Virginitatis laudem et meritum
esse majus, cum nuptiae non tanquam malae devitantur.
Hic dicet aliquis: quid hoc pertinet ad sacram virginitatem,
vel perpetuam continentiam, cujus praedicatio
isto sermone suscepta est? Cui respondeo primo,
quod superius commemoravi, ex hoc gloriam majoris
illius boni esse majorem, quod ejus adipiscendae
causa bonum conjugale transcenditur, non peccatum
conjugii devitatur. Alioquin perpetuae continentiae
non praecipue laudari, sed tantum non vituperari
sufficeret; si propterea teneretur, quoniam nubere
crimen esset. Deinde quia non humana sententia, sed
divinae Scripturae auctoritate ad tam excellens donum
homines exhortandi sunt, non mediocriter neque
praetereunter agendum est, ne cuiquam ipsa divina
Scriptura in aliquo mentita videatur. Dehortantur
enim potius quam exhortantur virgines sacras, qui
eas sic permanere nuptiarum damnatione compellunt.
Unde enim confidant verum esse quod scriptum est, Et qui non dat nuptum, melius facit;
si falsum putant
esse quod juxta superius nihilominus scriptum
est, Et qui dat virginem suam, bene facit? Si autem
loquenti Scripturae de nuptiarum bono indubitanter
crediderint, eadem coelestis eloquii veracissima auctoritate
firmatae ad melius suum ferventi ac fidenti
alacritate transcurrent. Unde jam satis pro suscepto
negotio diximus, et quantum potuimus demonstravimus,
nec illud quod ait Apostolus, Existimo autem
hoc bonum esse propter praesentem necessitatem, sic
esse accipiendum, tanquam in hoc saeculo meliores
sint sacrae virgines fidelibus conjugatis, in regno autem