PL 40, col. 411

De sancta virginitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Of Holy Virginity 28 · Of Holy Virginity 27 · Of Holy Virginity 29

Agnum quocumque ierit, scripsit ille de vobis [(Apoc. XIV, 2-4)] .
Quo ire putamus hunc Agnum,
quo nemo eum sequi vel audeat vel valeat nisi vos?
Quo putamus eum ire? in quos saltus et prata? Ubi
credo sunt gramina gaudia; non gaudia saeculi
hujus vana, et insaniae mendaces, nec gaudia qualia in
ipso regno Dei caeteris non virginibus erunt, sed a
caeterorum omnium gaudiorum sorte distincta. Gaudium
virginum Christi, de Christo, in Christo, cum
Christo, post Christum, per Christum, propter Christum.
Gaudia propria virginum Christi, non sunt eadem
non virginum, quamvis Christi. Nam sunt aliis
alia, sed nullis talia. Ite in haec, sequimini Agnum,
quia et agni caro utique virgo. Hoc enim in se retinuit
auctus, quod matri non abstulit conceptus et
natus. Merito eum sequimini virginitate cordis et
carnis, quocumque ierit. Quid est enim sequi, nisi
imitari? Quia Christus pro nobis passus est, relinquens
nobis exemplum, sicut ait apostolus Petrus, ut sequamur vestigia ejus
[(I Petr. II, 21)]
. Hunc in eo
quisque sequitur, in quo imitatur: non in quantum
ille Filius Dei est unus, per quem facta sunt omnia;
sed in quantum filius hominis, quae oportebat, in se
praebuit imitanda: et multa in illo ad imitandum
omnibus proponuntur; virginitas autem carnis non
omnibus; non enim habent quid faciant ut virgines
sint, in quibus jam factum est ut virgines non
sint.
CAPUT XXVIII.
28.
Quousque sequi Agnum omnes
possunt. Sequantur itaque Agnum caeteri fideles
qui virginitatem corporis amiserunt, non quocumque
ille ierit, sed quousque ipsi potuerint. Possunt autem
ubique, praeter cum in decore virginitatis incedit. Beati pauperes spiritu;
imitamini eum, qui propter
vos pauper factus est, cum dives esset [(II Cor. VIII, 9)] . Beati mites;
imitamini eum qui dixit, Discite a me
quoniam mitis sum et humilis corde [(Matth. XI, 29)]
. Beati lugentes;
imitamini eum qui flevit super Jerusalem [(Luc. XIX, 41)] .
Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam;
imitamini eum qui dixit, Meus cibus est ut
faciam voluntatem ejus qui misit me [(Joan. IV, 34)]
. Beati misericordes;
imitamini eum qui vulnerato a
latronibus et in via jacenti semivivo desperatoque
subvenit [(Luc. X, 30-35)] . Beati mundicordes; imitamini
eum qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus
in ore ejus [(I Petr. II, 22)]
. Beati pacifici; imitamini
eum qui pro suis persecutoribus dixit, Pater, ignosce
illis, quia nesciunt quid faciunt [(Luc. XXIII, 34)]
. Beati
qui persecutionem patiuntur propter justitiam [(Matth. V,
3-10)]
; imitamini eum qui pro vobis passus est, relinquens
vobis exemplum, ut sequamini vestigia ejus [(I Petr.
II, 21)]
. Haec qui imitantur, in his Agnum sequuntur.
Sed certe etiam conjugati possunt ire per ista
vestigia, etsi non perfecte in eadem forma ponentes
pedem, verumtamen in eisdem semitis gradientes.
CAPUT XXIX.
29.
Quo eum sequuntur solae virgines.
Invidentia in coelis propter praemiorum differentiam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.