PL 40, col. 594
De cura pro mortuis gerenda (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: On Care to Be Had for the Dead 4
manus, qui eorum corpora in potestate haberent,
securi occumberent Christiani, nec capillum
capitis eorum asserat periturum, exhortans ne timeant
eos qui cum corpus occiderint, amplius non
habent quid faciant? Unde in primo libro de Civitate
Dei satis, quantum existimo, sum locutus, ut eorum
dentem retunderem, qui barbaricam vastitatem, praecipue
quam nuper Roma perpessa est, christianis
temporibus imputando, etiam id objiciunt, quod suis
illic non subvenerit Christus. Quibus cum responsum
fuerit animas fidelium pro fidei suae meritis ab illo fuisse
susceptas, insultant de cadaveribus insepultis. Totum
itaque istum de sepultura locum verbis talibus explicavi.
4.
« At enim in tanta, inquam, strage cadaverum
nec sepeliri potuerunt? Neque istud pia fides nimium
reformidat, tenens praedictum, nec absumentes bestias
resurrecturis corporibus obfuturas, quorum capillus
capitis non peribit. Nec ullo modo diceret Veritas, Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam
autem non possunt occidere;
si quidquam obesset vitae
futurae quidquid inimici de corporibus occisorum facere
voluissent. Nisi forte quispiam sic absurdus est,
ut contendat eos qui corpus occidunt, non debere timeri
ante mortem, ne corpus occidant; et timeri debere
post mortem, ne corpus occisum sepeliri non sinant.
Falsum est ergo quod ait Christus, Qui corpus occidunt,
et postea non habent quid faciant [(Matth. X,
28, 30; Luc. XII, 4, 7)]
; si habent tanta quae de cadaveribus
faciant? Absit ut falsum sit quod Veritas
dixit. Dictum est enim aliquid eos facere cum occidunt,
quia in corpore sensus est occidendo; postea
vero nihil habere quod faciant, quia nullus sensus est
in corpore occiso. Multa itaque corpora Christianorum
terra non texit: sed nullum eorum quisquam a
coelo et terra separavit, quam totam implet praesentia
sui, qui novit unde resuscitet quod creavit. Dicitur
quidem in Psalmo, Posuerunt mortalia servorum tuorum
escam volatilibus coeli, carnes sanctorum tuorum
bestiis terrae: effuderunt sanguinem eorum tanquam
aquam in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret [(Psal. LXXVIII, 2, 3)]
;
sed magis ad exaggerandam
crudelitatem eorum qui ista fecerunt, non ad eorum
infelicitatem qui ista perpessi sunt. Quamvis enim
haec in conspectu hominum dura et dira videantur,
sed pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus [(Psal. CXV, 15)]
.
Proinde ista omnia, id est, curatio
funeris, conditio sepulturae, pompa exsequiarum,
magis sunt vivorum solatia, quam subsidia mortuorum.
Si aliquid prodest impio sepultura pretiosa,
oberit pio vilis aut nulla. Praeclaras exsequias in conspectu
hominum purpurato illi diviti turba exhibuit
famulorum: sed multo clariores in conspectu Domini
ulceroso illi pauperi ministerium praebuit Angelorum;
qui eum non extulerunt in marmoreum tumulum, sed
in Abrahae gremium sustulerunt [(Luc. XVI, 19-22)] .
Rident haec illi, contra quos defendendam suscepimus
Civitatem Dei: verumtamen sepulturae curam
etiam eorum philosophi contempserunt; et saepe universi
exercitus, dum pro terrena patria morerentur,