PL 40, col. 602
De cura pro mortuis gerenda (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: On Care to Be Had for the Dead 14 · On Care to Be Had for the Dead 13 · On Care to Be Had for the Dead 15
chirographum, quod pater non receperat, quando
est persoluta pecunia. Hic itaque putatur anima hominis
curam gessisse pro filio, et ad eum venisse
dormientem, ut docens quod ignorabat, a magna eum
molestia liberaret. Sed eodem ipso ferme tempore
quo id audivimus, item nobis apud Mediolanum constitutis,
Carthaginis rhetor Eulogius, qui meus in
eadem arte discipulus fuit, sicut mihi ipse, posteaquam
in Africam remeavimus, retulit, cum rhetoricos
Ciceronis libros discipulis suis traderet, recensens
lectionem quam postridie fuerat traditurus, quemdam
locum offendit obscurum: quo non intellecto,
vix potuit dormire sollicitus; qua nocte somnianti
ego illi quod non intelligebat exposui; imo non ego,
sed imago mea, nesciente me, et tam longe trans mare
aliquid aliud sive agente, sive somniante, et nihil
de illius curis omnino curante. Quomodo fiant ista,
nescio: sed quomodolibet fiant, cur non eodem
modo fieri credimus, ut in somnis quisque videat
mortuum, quomodo fit ut videat et vivum? ambobus
utique nescientibus, neque curantibus quis vel ubi
vel quando eorum imagines somniet.
CAPUT XII.
14.
Visa phreneticorum. Visum Curmae
curialis. Similia sunt autem somniis nonnulla
etiam visa vigilantium, qui turbatos habent sensus,
sicut phrenetici, vel quocumque furentes modo: nam
et ipsi loquuntur secum quasi vere praesentibus loquantur,
et tam cum absentibus quam cum praesentibus,
quorum imagines cernunt, sive vivorum, sive
mortuorum. Sed quemadmodum ii qui vivunt, ab eis
se videri, et cum eis se colloqui nesciunt; neque enim
revera ipsi adsunt, aut ipsi sermocinantur, sed turbatis
sensibus homines talia visa imaginaria patiuntur:
eo modo et ii qui ex hac vita migrarunt, sic affectis
hominibus videntur quasi praesentes, cum sint
absentes, et utrum aliquis eos imaginaliter videat,
omnino nescientes.
15.
Huic rei simile est etiam illud, cum homines
altius quam si dormirent, subtrahuntur corporis sensibus,
et occupantur talibus visis. Et his enim apparent
imagines vivorum atque mortuorum; sed cum
fuerint sensibus redditi, quoscumque mortuos vidisse
se dixerint, vere cum eis fuisse creduntur: nec attendunt,
qui haec audiunt, similiter ab eis absentium atque
nescientium quorumdam etiam imagines visas
esse vivorum. Homo quidam Curma nomine, municipii
Tulliensis, quod Hipponi proximum est, curialis
pauper, vix illius loci duumviralitius et simpliciter
rusticanus, cum aegrotaret, ablatus a sensibus,