PL 40, col. 618
De patientia (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: On Patience 13 · On Patience 12 · On Patience 14
meorum non eges [(Psal. XV, 2)]
; a quo est omne datum
optimum, et omne donum perfectum [(Jacobi I, 17)] ;
ad quem clamat egenus et pauper, qui laudat nomen
ejus, et petendo, quaerendo, pulsando, dicit: Deus
meus, eripe me de manu peccatoris, et de manu legem
praetereuntis et iniqui: quoniam tu es patientia mea,
Domine, spes mea a juventute mea [(Psal. LXX, 4 et 5)]
.
Isti autem qui abundant, et egere ad Deum dedignantur,
ne ab illo accipiant veram patientiam, de sua
falsa gloriantes, consilium inopis volunt confundere,
quoniam Dominus spes ejus est [(Psal. XIII, 6)] . Nec
attendunt cum homines sunt, et suae, id est, humanae
voluntati tantum tribuunt, in illud se incurrere quod
scriptum est: Maledictus omnis qui spem suam ponit
in homine [(Jerem. XVII, 5)]
. Unde etiamsi eis contingat
ut aliqua dura et aspera, vel ne displiceant hominibus,
vel ne graviora patiantur, vel sibi placendo et
amando praesumptionem suam, eadem ipsa superbissima
voluntate sustineant; hoc illis dicendum est de
patientia, quod de sapientia beatus Jacobus apostolus
dicit: Non est ista sapientia desursum descendens; sed
terrena, animalis, diabolica [(Jacobi III, 15)]
. Cur enim
non sit superborum falsa patientia, sicut superborum
est falsa sapientia? A quo est autem vera sapientia,
ab illo est et vera patientia. Huic enim cantat ille
spiritu pauper: Deo subjecta est anima mea, quoniam
ab ipso est patientia mea [(Psal. LXI, 6)]
.
CAPUT XVI.
13.
Objectio: cur voluntatis vires non
sufficiunt ad patiendum pro justitia, sicut pro injustitia.
Sed respondent et loquuntur dicentes: Si voluntas
hominis sine ullo Dei adjutorio viribus liberi arbitrii
tam multa gravia et horrenda perfert, sive in animo,
sive in corpore, ut mortalis vitae hujus et peccatorum
delectatione perfruatur; cur non eodem modo eadem
ipsa voluntas hominis eisdem viribus liberi arbitrii,
non ad hoc exspectans se divinitus adjuvari, sed
sibi naturali possibilitate sufficiens, quidquid laboris
vel doloris ingeritur, pro justitia et vita aeterna patientissime
sustinet? An vero, inquiunt, idonea est
iniquorum voluntas, Deo non adjuvante, ut se ipsi in
cruciatibus pro iniquitate, et antequam ab aliis crucientur,
exerceant; idonea est voluntas moras vitae
hujus amantium, ut Deo non adjuvante, inter atrocissima
et longa tormenta in mendacio perseverent,
ne sua facinora confitentes, jubeantur occidi; et non
est idonea justorum voluntas, nisi eis vires desuper
suggerantur, quaslibet poenas, vel ipsius decore justitiae,
vel aeternae vitae amore perferre?
CAPUT XVII.
14.
Solutio: iniquos duritiem excupiditate,
pios fortitudinem ex charitate habere. Patientiae
falsae sufficit voluntas humana, non autem verae.
Qui haec dicunt, non intelligunt et quemque iniquorum
tanto esse ad quaecumque mala perferenda duriorem,
quanto in eo major est cupiditas mundi; et
quemque justorum tanto esse ad quaecumque mala
perferenda fortiorem, quanto in eo est major charitas