PL 40, col. 688

De quarta feria (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. Migne

constituerunt civitatem habitationis, et seminaverunt
agros, et plantaverunt vineas et fecerunt fructum frumenti [(Psal. CVI, 35-37)]
.
Ex qua terra? Ex illa sterili,
spinosa, et inaquosa. Et tu, unaquaeque anima
quae accedis ad Christum, terra es spinosa et arida.
Unde probamus quia talis es? Recole illam sententiam,
quam in primis parentibus accepisti, et invenies quid
inde traxisti. Spinas, inquit, et tribulos pariet tibi [(Gen. III, 18)]
.
An respondebis non te esse terram
spinosam? Si spinas non haberes, capiti Creatoris
tui coronam spineam non imponeres. Quia ergo et tu
talis es, spinarum multitudine, id est peccatorum,
praegravata es: ideo tibi talis cultura impenditur,
propterea crucis ligno exararis, propterea coelesti
pluviae praepararis; ut cum fecunda effecta fueris, non
gratuleris de tuis, quae nulla sunt, meritis, sed reddens
bonos fructus, Christi praedices gratiam. Vis
nosse qualis tibi adhibeatur cultura, qualis te desuper
perfundat gratia? Ecce agnosce, Christi cruce exararis,
quando ejus signo in fronte signaris; ejus sanguine
rigaris, quando in morte ipsius baptizaris. Quotquot
enim, ait Apostolus, in Christo baptizati
sumus, in morte ipsius baptizati sumus [(Rom. VI, 3)]
.
CAPUT III.
4.
Quod sanguine Christi rigamur.
Quid sit Amen, quod respondent qui sanguinem Christi
accipiunt. Multum est quod dictum est, ejus sanguine
rigaris. Videamus quomodo per aliquam similitudinem
hoc quod diximus probare possimus. Non enim
nostris sermonibus, sed documentis divinis fides accommodanda
est. Ecce, intendite, dilectissimi, Judas
ille malus et falsus discipulus, venalis et venditor,
fur et traditor, emptus a Judaeis, ut cum eis mancipium
esset diaboli, pretium accipiens de illo qui
non habet pretium, venditor sanguinis Christi, ex
ipso pretio, ut Scriptura narrat, emit sibi agrum
figuli: ut is qui haereditatem integram Christum
non habebat in coelo, partem aliquam habere
vellet in saeculo. Quam nec ipsam possedit, quia
sceleris tanti facti sibimet conscius, collum sibi alligavit,
et prostratus in faciem disruptus est medius.
Ager tamen ille qui ab eo comparatus est, vocatus est
Ager sanguinis [(Act. I, 16-19)] , quoniam ex pretio
comparatus est tanti sanguinis. Vendidit discipulus
sanguinem magistri, et emit exinde agrum figuli:
quid est hoc? Putamus, dilectissimi, vacare hanc
actionem in illa venditione vel emptione, vel in ipsa
Christi mystica Passione? Comparavit, ait Scriptura,
Judas agrum figuli, et vocatus est ager ille, Ager
sanguinis. Clamat haec terra quali vel quo pretio fuerit
comparata; imo pretium ipsum clamat, sanguis ipse
clamat, Abel ille justus ab impio fratre occisus clamat.
Namque, dilectissimi, cum haec similitudo passionis
Christi et nequitia Judae ac Judaeorum in illis duobus
primis monstraretur fratribus, Cain et Abel; posteaquam
a majore fratre minor occisus est, ab invido innocens
peremptus est, a scelerato pius interfectus est, interrogat
Deus Cain, quasi nescius, quasi ignarus, et dicit: Ubi est Abel frater tuus?
Quae vox non est ignorantis,
sed peccatum ante oculos scelerati ponentis; ut inexcusabilis
sit omnis homo qui et admonitus poenitere non
vult in malo. Ubi est Abel frater tuus? hoc fuit dicere ei:
Agnosce, Cain, non me potuisse latere id quod me putasti
posse latere; agnosce quid feceris, de proximo age
poenitentiam, ut possis accipere indulgentiam. Verum
ille sensu durior, in scelere pertinacior, moribus perversis
in anima percussus, respondet Deo dicenti, Ubi
est frater tuus? et dicit, Nescio. Numquid ego custos sum
fratris mei? Quid dicis, Cain? cui dicis, Nescio? Cum
illo loqueris qui omnia videt oculis suis. Quid est quod
dicis, Numquid ego custos fratris mei sum? Talia perpetrando
repulisti a te in omnibus timorem Dei. Et
Dominus illi: Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui
clamat ad me de terra. Si enim esses fratris tui custos,
ejus non esses interfector. Si agnosceres fraternitatem,
tantam non committeres immanitatem. Si
timeres meum judicium, in fratrem non committeres
parricidium. Vox sanguinis fratris tui clamat ad me

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.