PL 40, col. 690

De quarta feria (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. Migne

ex aqua splendor. In istis duobus sacramentis decorantur
singulae animae, ex quibus una illa pulchra
efficitur sponsa Ecclesia, cui dicitur in Cantico canticorum: Quam speciosa es, soror mea, dilecta mea,
quam speciosae sunt genae tuae
[(Cant. IV, 1, 3)]
! Et
cum ipse eam talem fecerit, ipsamque pulchritudinem
ei ipse donaverit, videns eam talem quasi miratus
exclamat, atque circumstantes interrogans dicit: Quaenam est haec quae ascendit dealbata?
Et illi: Aequitas dilexit te
[(Id. VIII, 5)]
. Ipsa est regina quae astitit a dextris tuis in vestitu deaurato, circumamicta
varietate
[(Psal. XLIV, 10)]
, linguarum diversarum
gentium varietate decorata. Audiens haec sponsi sui
vocem dicentis, Quaenam est haec quae ascendit dealbata?
verecunde etiam ipsa respondere cogitur, et
dicit suo sponso: De me interrogas quaenam sim quae
ascendi dealbata. Ego sum quam foedam invenisti,
pulchramque fecisti: ego sum cujus preces audisti,
quando me in Psalmo cantare fecisti, Lavabis me,
et super nivem dealbabor [(Psal. L, 9)]
. Quid ergo miraris
pulchritudinem meam, cum scias hanc esse
opera tua? Quid interrogas quod ipse fecisti? Vides
me dealbatam, tu lotam super nivem fecisti candidam.
Ut videas me ascendentem, te cognovi de coelo
descendentem, te amavi in cruce pendentem. Humilitas
tua facta est exaltatio mea, foeditas tua facta est
pulchritudo mea. Nisi enim tu de cruce vulneratus
descenderes, ego dealbata de fonte non ascenderem.
Vere dictum est quia valida est sicut mors dilectio [(Cant. VIII, 6)]
.
Quo usque se sponsus hic inclinavit,
qui tantum amando foedam ut faceret pulchram, usque
ad mortis exitum venit? Et Domini, inquit, mortis exitus
[(Psal. LXVII, 21)]
. Vidimus enim eum,
ait propheta, et non habebat speciem, neque decorem [(Isai. LIII, 2)]
.
Quid miraris? amando talis factus est.
7.
Hanc tamen amissionem decoris hujus timuit
Petrus, quando praenuntianti Domino passionem
suam, dixit: Absit a te, Domine; propitius tibi esto,
ne fiat istud. Sed ille talia sapientem increpavit, et
Apostolum diabolum vocavit dicens: Redi retro, satanas;
non enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum [(Matth. XVI, 22, 23)]
.
Aestimavit enim Petrus
totam illam divinitatis pulchritudinem absorberi potuisse
in corporis humani specie, et nesciebat agi
illud magnum sacramentum, quod propterea se illam
pulchritudinem quodam modo exspoliaret, ut quam
sibi conjungere dignabatur sponsam Ecclesiam,
eamdem ipsam pulchritudinem ipse vestiret. Non
enim dando perdebat illud quod erogando crescebat.
Ille dedit, haec accepit; et ista quod non habuit invenit,
et ille dando quod dedit non amisit, quia
cum ipsa pulchritudine a mortuis resurrexit. Quid
expavescis, Petre, quasi perdiderit Christus illam
pulchram vestem, quando eum nudum intendebas in
ligno pendentem? Noli expavescere, noli timere,
noli negare: tunicam illam divinitatis atque immortalitatis
Christus non perdidit in cruce, quia sponsae
suae eam consignavit in dote. Vidisti eum, o Petre,
non habentem speciem neque decorem, et continuo
negasti illum, quem omnibus relictis tuis amasti: et
non solum semel, sed stans in atrio sacerdotis ab
una ancilla tertio interrogaris, et negas. At ubi te
gallo canente convicit praesumptorem, qui praedixerat
antea negatorem; respexit te intus in corde, et ut
amare fleres [(Id. XXVI, 69-75)] , intus quodam modo
tecum tacite loquebatur illa ipsa ejus divinitas, et
dicebat tibi: Ubi est, Petre, Si possides amicum, in
tentatione posside eum [(Eccli. VI, 7)]
? ubi est, In
tempore tribulationis illius permane illi fidelis, ut et in
haereditate illius cohaeres sis [(Id. XXII, 29)]
? ubi est,
Petre, Animam meam pro te ponam [(Joan. XIII, 38)]
?
et, tecum usque ad mortem [(Luc. XXII, 33)]
? Quam
celeriter negasti quasi hominem mortuum, quem antea
confessus fueras vivi Dei Filium! Haec dum ille
tecum in corde sermocinaretur, respexit divinitas,
et flevit humanitas: agnita est dulcedo, et periit
amaritudo; suscepta est charitas, et deleta est iniquitas;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.