PL 40, col. 701
De tempore barbarico (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. Migne
bonos, et per malos: Agite poenitentiam, appropinquavit
ad vos regnum Dei. Nolite esse auditores legis
tantum, sed factores [(Jacobi I, 22)]
. Facite dignos fructus
poenitentiae. Ecce enim, ait Evangelista, securis ad radices
arborum posita est. Omnis enim arbor non faciens
fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur [(Matth.
III, 2, 8 et 10)]
. Video, inquit, omnes homines diversas
arbores, fructus etiam diversos habentes: sed bonus
fructus quaeritur qui pascat, non qui pungat. Sunt
enim et arbores spinosae, igni deputatae, merito incendendae,
quia in eis nullus fructus est animae. Putatisne,
dilectissimi, nos omnes tales sumus, qui in istis
malis pro peccatis nostris dimissi sumus? Exacuit
agricola ferrum, amputat inutile lignum, abscisum
servat incendio concremandum. Hoc nunc agitur a
vero agricola. Videntur quidem sibi mali adhuc stare,
adhuc florere. Quisquis talis es, quisquis malus es,
quisquis corrigi non vis, non te consoletur altitudo
tua; quia major te exspectat ruina, ampliorque sustinet
flamma. Quia securis haec ad te nondum venit,
ideo putas te posse semper stare? cum videas vel audias
alias arbores te ampliores cecidisse. Quod te hic
agricola differt, ejus est patientiae, ne forte intercedat
apud eum locus poenitentiae. Colonus enim ille in
Evangelio, qui intercedebat pro arbore, quam dominus
eradicare volebat, quod fructum per triennium
non haberet, videte quid ait: Domine, dimitte illam et
hoc anno; faciam ei fossam, adhibeam cophinum stercoris:
si fecerit fructum, bene; sin autem, abscides eam [(Luc. XIII, 8, 9)]
.
Arbor haec sterilis, genus hominum
est non habens fructum poenitentiae. Dominus ejus,
conditor ejus est. Intercessor hujus arboris, apostolus
Paulus est. Unde probamus? Audi in quadam Epistola
sua quemadmodum intercedebat pro talibus: Flecto,
inquit, genua mea a. Patrem Domini nostri Jesu Christi,
ut det vobis virtutem [(Ephes. III, 14, 16)]
. Hoc ergo
eis petebat, ut acciperent quod non habebant. Faciam,
inquit, ei fossam, adhibeam cophinum stercoris. Fossa
locus est humilitatis: cophinus stercoris, lacrymae
sunt poenitentis. Quem locum si quis contempserit,
amplius sustinebit tormentum, quando illius agricolae
acutissimum senserit ferramentum. Agite, mali, poenitentiam;
corrigimini, mali, quia vobiscum flagellantur
et boni.
CAPUT III.
4.
Quare boni cum malis puniantur.
Dicet aliquis: Si mali merito flagellantur, boni
quare talia cum malis et a malis patiuntur? Quare?
Quia secundum quemdam modum dicuntur boni; secundum
autem rectum verumque bonum, Nemo bonus,
nisi solus Deus [(Luc. XVIII, 19)]
. Ergo et ipsi boni, quicumque
sunt boni, non tales sunt, quales debent esse
boni: non enim sunt perfectum bonum; proficiunt
enim de die in diem. Si proficiunt, utique exercitationibus
proficiunt. Nemo se justificet, tanquam jam sit
perfectus. Recedat de medio male justificator pelagianus,
confundatur haereticus arianus: Nemo enim bonus, nisi solus Deus.
Quid ergo? Christus non est
Deus? Plane Deus. De ipso quippe dicit Scriptura
divina: Hic est verus Deus, et vita aeterna [(I Joan. V,
20)]
. Quid Spiritus sanctus, non est Deus? Plane Deus.
Unde probamus, quoniam et ipse Deus? Audi in Actibus
Apostolorum Petrum Ananiae fraudatori improperantem: Anania,
inquit, cur implevit satanas cor
tuum, mentiri te apud Spiritum sanctum? Non es mentitus
hominibus, sed Deo [(Act. V, 3 et 4)]
. Ecce et Spiritus
sanctus Deus. Ergo Trinitas unus est Deus: et verum
est quia nemo bonus, nisi unus Deus. Patientes estote,
boni, ut sitis vere boni: patientes estote usque ad
adventum Domini. Tolerate mala quae patimini a
malis cum malis; quia ista tentatio, vestra est examinatio.
Si aurum es, quid times paleam, quid times
ignem? Simul quidem eritis in fornace, sed ignis paleas
in cineres vertit, tibi sordes tollit. Si frumentum
es, quid times tribulam? Non apparebis qualis antea
eras in spica, nisi tribula conterendo a te separaverit
paleas. Si oleum es, quid times pressuram preli?
Non declarabitur species tua, nisi etiam pondus lapidis