PL 40, col. 789

De spiritu et anima (Auctor incertus), J. P. Migne

ista una anima est: proprietates quidem diversae, sed
essentia una. In spiritu tamen et anima potest esse
differentia; quia omnis anima est spiritus, sed non
omnis spiritus est anima. Animae duplices sunt actiones.
Alio namque consilio erigitur ad Deum, atque
alio inclinatur ad carnem. Inclinatur autem sic. Cum
sit subtilis et invisibilis, videri non potest, sed per
potentias suas se extendit et ostendit. Per concupiscibilitatem
namque appetit, per irascibilitatem contemnit,
per rationalitatem inter utrumque discernit.
Tota animae essentia in his potentiis suis consistit,
nec per partes dividitur, cum simplex sit et individua:
et si aliquando partes habere dicitur ratione potius
similitudinis, quam veritate compositionis intelligendum
est. Simplex substantia est anima, nec aliud, nec
minus est ratio in substantia quam anima; nec aliud,
nec minus est irascibilitas vel concupiscibilitas quam
anima: sed una eademque substantia secundum diversas
potentias diversa sortitur vocabula. Has potentias
habet antequam corpori misceatur. Naturales siquidem
sunt ei, nec aliud sunt quam ipsa. Tota namque
animae substantia in his tribus plena et perfecta
consistit, id est, in rationalitate, concupiscibilitate et
irascibilitate, quasi quadam sua trinitate; et tota haec
trinitas est quaedam animae unitas, et ipsa anima.
Deus est omnia sua, et anima quaedam sua. Habet
siquidem naturalia, et ipsa omnia est. Potentiae namque
ejus et vires idem sunt quod ipsa. Habet accidentalia,
et ipsa non est. Suae vires est, suae virtutes non
est. Non enim est sua prudentia, sua temperantia,
sua fortitudo, sua justitia. Potentiae animae sunt, rationalitas,
concupiscibilitas, et irascibilitas. Vires
sunt, sensus, imaginatio, ratio, memoria, intellectus,
intelligentia. Potentiae tamen possunt dici vires, et
vires potentiae.
CAPUT XIV. Animae et corporis amicitia. Conjunctiones tres mirae. Quod corporis bonum, quod animae.
Quibusdam affectibus et quadam amicitia
anima corpori conjungitur, secundum quam amicitiam
nemo carnem suam odio habet. Sociata namque
illi, licet ejus societate praegravetur, ineffabili tamen
conditione diligit illud; amat carcerem suum, et ideo
libera esse non potest. Doloribus ejus vehementer
afficitur. Formidat interitum, quae mori non potest.
Timet defectum quae per naturam non potest deficere.
Oculorum depascitur speculatione, sonoris delectatur
auditibus, suavissimis jucundatur odoribus,
larga epulatione reficitur. Et licet his rebus nullatenus
ipsa utatur, gravi tamen moerore affligitur, si
subtrahantur. Hinc etiam nonnunquam subrepunt vitia
contraria rationi, dum anima dilecto corpori indulgentius
remittendo, locum noscitur praebere peccato.
Per sensus quoque progreditur anima ad corpus
movendum et vivificandum. Novem namque sunt
foramina in humano corpore, quibus secundum naturalem
contemperantiam influit et effluit omne quo
idem corpus vegetatur et regitur. Sunt etiam utriusque
quaedam similia, corporis scilicet supremum, et
spiritus infirmum, in quibus sine naturarum confusione,
personali tamen unione facile connecti possunt.
Similia enim similibus gaudent. Itaque anima
quae vere spiritus est, et caro quae vere corpus est,
in suis extremitatibus facile et convenienter uniuntur,
id est, in phantastico animae, quod corpus non
est, sed simile corpori; et sensualitate carnis quae
fere spiritus est, quia sine anima fieri non potest.
Sicut enim supremum animae, id est, intelligentia
sive mens imaginem et similitudinem gerit sui superioris,
id est Dei, unde et ejus susceptiva esse potuit,
et ad unionem personalem etiam, quando ipse voluit,
absque ulla demutatione naturae fuit assumpta:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.