PL 40, col. 795

De spiritu et anima (Auctor incertus), J. P. Migne

quae sunt necessaria corpori appetit. Retentiva
sumpta retinet, donec ex illis digestio utilis fiat.
Expulsiva nociva et superflua expellit. Distributiva
bonos bonorum ciborum humores omnibus membris
distribuit, prout cuique expedit. Istas vires habent
omnia animalia; et ideo corporis esse videntur, non
animae.
CAPUT XXI. Vis vitalis.
Vis vitalis est in corde,
quae ad temperandum fervorem cordis aerem hauriendo
atque reddendo, vitam et salutem toti corpori
tribuit. Aere namque puro sanguinem purificatum per
totum corpus impellit per venas pulsatiles, quae arteriae
vocantur. Ex quarum motu temperantiam vel distemperantiam
cordis physici cognoscunt.
CAPUT XXII. Vis animalis. Vis animalis triplex.
Vis animalis est in cerebro, et inde vigere facit
quinque sensus corporis. Jubet etiam voces edere,
membra movere. Tres namque sunt ventriculi cerebri.
Unus anterior, a quo omnis sensus; alter posterior,
a quo omnis motus; tertius inter utrumque medius,
id est, rationalis. Corporis sensus sic fiunt. Quod est
in corpore subtilissimum et ob hoc animae similius et
vicinius quam caetera, id est, lux, primum per oculos
ipsos diffunditur, emicatque in radiis oculorum
ad visibilia intuenda; deinde mixtura quadam primo
cum aere puro, secundo cum aere caliginoso atque
nebuloso, tertio cum corpulentiore humore, quarto
cum terrena crassitudine, quinque sensus cum ipso
sensu oculorum perficit, ubi ipsa sola excellit. Isti
sensus quia in sola facie praelocati sunt, ideo scriptum
arbitror quod Deus in faciem insufflavit homini
spiraculum vitae, et factus est in animam viventem [(Gen. II, 7)]
.
Anterior quippe pars posteriori merito
praeponitur: quia ista ducit, illa sequitur; ab ista
sensus, ab illa motus; sicut consilium praecedit
actionem. Istae vires tam animae quam corporis
dici possunt; quia ab anima in corpore fiunt, nec
sine utroque fieri possunt. In prima parte cerebri
vis animalis vocatur phantastica, id est imaginaria;
quia in ea corporalium rerum similitudines et imagines
continentur, unde et phantasticum dicitur. In media
parte cerebri vocatur rationalis; quia ibi examinat
et judicat ea quae per imaginationem repraesentantur.
In ultima parte vocatur memorialis; quia ibi
commendat memoriae quae a ratione sunt judicata.
CAPUT XXIII. Percipiendi in anima quot vires. Somnia lasciva.
Aliud utique est in nobis, quo corpora
sentimus, quod quinque corporis sensibus facimus.
Aliud quo non corpora, sed corporibus similia
cernimus, ubi et nos ipsos non aliter quam similes
corporibus intuemur. Aliud quo nec corpora nec corporum
similitudines conspicimus, sed illas res quae
non habent imagines sui similes, sicut est Deus, et
ipsa mens rationalis, vel intelligentia, vel ratio: sicut
etiam virtutes, prudentia, justitia, castitas, charitas,
pietas, et quaecumque aliae sunt, quas intelligendo vel
cogitando enumeramus, discernimus et definimus.
Porro anima non est corpus, quia non omnis similitudo
corporis corpus est. Dormienti enim tibi in
somnis velut corpus apparebit, neque id corpus
tuum, sed anima tua; nec verum corpus, sed similitudo
corporis tui. Jacebit enim corpus tuum, ambulabit
illa. Tacebit lingua corporis tui, loquetur illa.
Clausi erunt oculi tui, videbit illa. Et ita in ea tota et
integra cernetur similitudo carnis tuae. In hac similitudine
quasi per loca cognita vel incognita discurrit,
et sentit laeta vel tristia. Anima etiam mortui, sicut
dormientis, in ipsa similitudine corporis sui sentit,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.