PL 40, col. 853
De diligendo Deo (Auctor incertus), J. P. Migne
est huc ubi jacebas: et ut tibi juste redderetur quod
perdideras, ipse dignatus est pie pati quod tolerabas.
Descendit ergo, suscepit, sustinuit, vicit, restauravit.
Descendit ad mortalem, suscepit mortalitatem, sustinuit
passionem, vicit mortem, restauravit hominem.
Ecce, anima mea, obstupesce tanta mirabilia, tanta
beneficia propter te exhibita. Cogita quantum te diligat,
qui tanta dignatus est facere propter te. Pulchra
facta fueras ejus munere; foeda facta es tua iniquitate:
sed rursum mundata es et formosa facta es ejus pietate,
operante tamen utrobique ejus charitate. Olim
cum non esses, dilexit te ut conderet; postea cum
foeda esses, dilexit ut pulchram faceret: et ut ostenderet
tibi quantum te diligeret, non nisi moriendo a
morte liberare te voluit; ut non impenderet tantum
pietatis beneficium, verum etiam charitatis monstraret
affectum. Grandi itaque dignatione primo homini
spiraculum vitae desuper pius formator infudit: sed
multo majori charitate pro eodem homine non jam
sua dedit, sed se ipsum impendit atque tradidit. Magnum
quidem est de Deo, quod esse me sentio opus
ejus: sed multo plus est, quod transisse ipsum video
in pretium meum; quoniam tam copioso munere ipsa
redemptio agitur, ut homo Deum valere videatur. O
felix culpa mea, ad quam diluendam dum ille charitate
trahitur, ipsa quoque ejus charitas mihi eam desideranti
et eam totis praecordiis concupiscenti aperitur!
Nunquam tam bene dilectionem ejus agnoscerem,
nisi in tantis periculis expertus eam fuissem. O quam
feliciter cecidi, qui post lapsum felicius resurrexi!
Nulla dilectio major, nullus amor sincerior, nulla
charitas sanctior, nullus affectus ardentior. Mortuus
est pro me innocens, nihil in me quod amaret inveniens.
Quid ergo dilexisti, Domine, in me, et tantum
dilexisti, ut morereris pro me? Quid tale in me invenisti,
pro quo tanta et tam dura sustinere voluisti?
CAPUT VII. De beneficio vocationis ad fidem.
Et
quid, si cogitare coeperis, o anima mea, quot et quales
in comparatione tui abjecti sint, qui hanc quae
tibi data est gratiam consequi non potuerunt? Certe
audisti ab initio usque ad hanc diem, quam multae generationes
pertransierunt, quae omnes sine cognitione
Dei et pretio suae redemptionis in interitum
sempiternum dilapsae sunt. Omnibus illis Redemptor
tuus te praetulit, quando tibi hanc gratiam largitus
est, quam nullus eorum percipere meruit. Tu sola
prae omnibus illis assumpta es: et quare hoc in te factum
sit, nullam praeter solam Salvatoris tui charitatem,
invenire poteris causam. Elegit ergo et praeelegit
te sponsus tuus, amator tuus, Deus tuus, Redemptor
tuus: elegit te in omnibus, et assumpsit te ex omnibus,
et amavit te prae omnibus. Nomine suo vocavit te,
ut memoriale ejus semper esset apud te. Voluit te participem
esse in nomine, participem in nominis veritate:
quoniam unxit te illo, quo et ipse unctus erat, oleo laetitiae [(Ps. XLIV, 8)] ,
ut ab uncto sis unctus, quia a Christo
dicitur christianus. Sed numquid tu fortior, numquid
sapientior, numquid nobilior, numquid omnibus illis
ditior fuisti, qui hanc prae omnibus illis specialem
gratiam sortiri meruisti? Quot fortes, quot sapientes,
quot nobiles, quot divites ibi fuerunt; et tamen universi
relicti et abjecti perierunt? Multum, fateor, collatum
est tibi: nam cum foeda prius fuisses, et polluta,
et deformis, et squalida, discissa et dissipata, et
omni horrore et enormitate plena; sic Deus Dominus
tuus dilexit te, ut te tantis gratiae suae muneribus ditaret.
Nisi ergo prius multa cura, studio vehementi
exculta et ornata decenter fueris, in coelestis sponsi
thalamum introduci digna non eris. Nunc ergo dum
tempus est, o anima mea, formam tuam excole, faciem
orna, habitum compone, maculas terge, munditiam
repara, mores corrige, disciplinam serva, et
omnibus tandem in melius commutatis, dignam sponsam
digno sponso omni nisu te redde. Praepara ergo
te sicut decet sponsam sponsi immortalis, sponsam
regni coelestis.
CAPUT VIII. De virtutum munere. Dei ordinationi in omnibus acquiescere.