PL 40, col. 915

Meditationes (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor incertus (Anselmu

beate vivere, quia tua beatitudo tu es. Creatura vero
tua, cui est aliud vivere, et aliud beate vivere, omne
quod vivit, et quod beate vivit, non debet nisi gratiae
tuae. Et ideo nos egemus te, non tu nobis: quia si
omnino non essemus, nihil tibi deesset ad bonum
quod tu es. Tibi itaque Domino nostro semper adhaerere
necesse habemus, ut per continuum auxilium
gratiae tuae sancte et pie et recte vivere valeamus.
Pondere siquidem fragilitatis nostrae deorsum trahimur;
dono autem tuo accendimur, et sursum ferimur;
inardescimus, et imus; ascendimus ascensiones
in corde, et cantamus canticum graduum. Igne tuo,
igne tuo bono inardescimus, et imus. Quo jam sursum
imus? Ad pacem Jerusalem: quoniam jucundatus
sum in his quae dicta sunt mihi, in domum Domini ibimus [(Psal. CXXI, 1)]
.
Illic collocavit nos voluntas bona,
ut nihil velimus aliud quam permanere illic in
aeternum.
Sed quia dum sumus in corpore, peregrinamur a
te [(II Cor. V, 6)] , Domine; non habemus hic manentem
civitatem, sed futuram inquirimus [(Hebr. XIII,
14)] , noster autem municipatus in coelis est: ideo
duce gratia tua ingredior in cubile cordis mei, et
canto tibi amatoria, rex meus et Deus meus, gemens
inenarrabiles gemitus in loco peregrinationis meae [(Psal. CXVIII, 54)] ,
ubi cantabiles factae sunt mihi justificationes
tuae. Et recordans Jerusalem, extento in
eam sursum corde, Jerusalem patriam meam, Jerusalem
matrem meam, teque super eam regnatorem,
illustratorem, patrem, tutorem, patronum, rectorem,
pastorem, castas et fortes delicias, solidum gaudium,
ot omnia bona ineffabilia, simul omnia, quia unum
summum et verum bonum: et non avertar, donec in
ejus pacem matris charissimae, ubi sunt primitiae spiritus
mei, colligas totum quod sum a dispersione et
deformitate hac, et conformes atque confirmes in
aeternum, Deus meus misericordia mea.
CAPUT XIX. Domus Dei creata sapientia. Ejus ab increata distinctio. In ea quomodo non tempus. Ipsa quomodo coelum coeli. Dei aeternitas.
Haec est domus
tua, Deus, non terrena, neque ulla coelesti mole corporea,
sed spiritualis et particeps aeternitatis tuae,
quia sine labe manet in aeternum. Statuisti eam in
saeculum saeculi, praeceptum posuisti, et non praeteribit [(Psal. CXLVIII, 6)]
Non tamen tibi Deo coaeterna,
quia non sine initio; facta est enim. Prior quippe omnium
creata est sapientia [(Eccli. I, 4)] ; non utique tu
illa Sapientia Patri Deo plane coaeterna et aequalis,
per quam creata sunt omnia, et in quo Principio factum
est coelum et terra [(Gen. I, 1)] : sed profecto sapientia
quae creata est, spiritualis natura scilicet, quae
contemplatione luminis lumen est; dicitur enim et
ipsa, quamvis creata, sapientia. Sed quantum distat
inter lumen illuminans, et lumen quod illuminatur,
tantum differt inter te summam sapientiam quae creas,
et istam quae creata est; sicut inter justitiam justificantem,
quae tu, Deus noster, es, et justitiam quae justificatione
facta est. Nam et nos sumus dicti justitia
Dei Patris in se Filio ejus Domino nostro [(II Cor. V,
21)] , testante Apostolo. Ergo quia prior omnium creata
est quaedam sapientia quae creata est [(Eccli. I, 4)] ,
mens rationalis et intellectualis, castae civitatis tuae,
matris nostrae, quae sursum est, et libera est [(Galat.
IV, 26)] et aeterna in coelis [(quibus coelis, nisi qui te
laudant coeli coelorum? quia hoc est et coelum coeli
Domino [Psal. CXIII, 16] )] , etsi non invenimus tempus
ante illam, quae creaturam temporis antecedit, quia
prior omnium creata est; ante illam tamen es tu Deus
aeternus, creator omnium, a quo facta sumpsit exordium,
quamvis non temporis, quia nondum erat tempus,
ipsius tamen conditionis suae. Unde ita est abs te
Deo nostro, ut aliud sit plane quam tu. Licet nec ante

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.