PL 40, col. 922
Meditationes (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor incertus (Anselmu
Sed transeat ab his animus, et transcendat omne
quod creatum est, currat et ascendat, volitet et
pertranseat, et in eum qui creavit omnia, quantum
potest, oculos fidei dirigat. Faciam gradus ascensionis
in corde meo, et per ipsam animam meam, ascendam
ad Deum meum, qui capiti meo desuper manet.
Quidquid visibiliter cernitur, quidquid spiritualiter
imaginatur, forti manu ab intuitu mentis procul removeatur:
solus intellectus purus et simplex, incedens
rapido volatu, ad ipsum perveniat Conditorem
angelorum et animarum, et omnium rerum. Mens
illa beata, quae ima deserit, summa petit: quae ponit
in arduis sedem habitationis suae, et de summis rupibus
contemplatur solem justitiae aquilinis obtutibus.
Nihil enim tam pulchrum atque jucundum, quam
ipsum solum mentis intuitu et cordis aviditate contemplari
Deum, et miro modo invisibiliter cernere invisibilem;
sicque aliam, non istam gustare dulcedinem,
et inspicere aliam, non istam lucem. Lux enim ista,
quae loco clauditur, tempore finitur, noctium interruptione
variatur, et quam communem cum vermiculis
et pecoribus habemus, in comparatione illius
summae lucis non est lux dicenda, sed nox.
CAPUT XXVIII. Hic a nemine conspici valet, et quonam modo cernatur. Excitatio ad laudandum Deum.
Quanquam autem illa summa et incommutabilis essentia,
lux vera, lux indeficiens, lux Angelorum a nemine
conspici valeat in hac vita, quod solum praemium
sanctis reservatur in coelesti gloria; illud tamen credere
et intelligere, et sentire et desideranter inhiare,
quodammodo illam cernere est atque tenere.
Sonet itaque vox super Angelos, et homo intenta
mente contempletur Deum, verbis quibus potest suas
illi dicat laudes. Justum namque est ut creatura laudet
Creatorem; ipse enim nos fecit ad laudandum se,
quamvis nostris non indigeat laudibus. Est autem
virtus incomprehensibilis, nullius indigens, ipse sibi
sufficiens. Magnus Dominus noster, et magna virtus
ejus, et sapientiae ejus non est numerus [(Psal. CXLVI,
5)] : magnus Dominus, et laudabilis valde [(Psal. XCV, 4)] .
Hunc itaque mens diligat, lingua canat, manus
scribat, atque in his sanctis studiis fidelis animus
se totum exerceat. Hujus videlicet coelestis theoriae
suavissimis dapibus vir desideriorum, et coelestium
contemplator assidue reficiatur: ut hoc coelesti pabulo
saginatus clamet clamore magno, clamet totis medullis
cordis, clamet in jubilo, et ardentissimo mentis desiderio
dicat:
CAPUT XXIX. Oratio explicans plurimas Dei perfectiones.
Summe, omnipotentissime, misericordissime
et justissime, secretissime et praesentissime,
pulcherrime et fortissime, stabilis es et incomprehensibilis,
invisibilis, videns omnia, immutabilis,
mutans omnia, immortalis, illocalis, interminus,
incircumscriptus, nusquam finitus, inaestimabilis,
ineffabilis, inscrutabilis, immotus, tangens omnia,
investigabilis, indicibilis, metuendus atque terribilis,
honorandus atque horrendus, venerandus atque reverendus,
nunquam novus, nunquam vetus, innovans
omnia, et in vetustatem perducens superbos et nesciunt,
semper agens, semper quietus, colligens et
non egens, omnia portans sine onere, omnia implens
sine inclusione, omnia creans et protegens, nutriens
et perficiens, quaerens cum nihil desit tibi. Amas nec
aestuas, zelas et securus es, poenitet te et non doles,
irasceris et tranquillus es, opera mutas, sed non mutas
consilium. Recipis quod invenis, et nunquam
amisisti; nunquam inops, et gaudes lucris; nunquam
avarus, et usuras exigis; supererogatur tibi ut debeas,
et quis habet quidquam non tuum? Reddis debita
nulli debens, donas debita nihil perdens. Qui solus