PL 40, col. 927

Meditationes (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor incertus (Anselmu

qui vivificabit mortalia corpora nostra propter spiritum
qui habitat in nobis [(Rom. VIII, 11)] : ut jam simus
lux, dum adhuc spe salvi facti sumus, et filii
lucis, et filii diei, non noctis neque tenebrarum [(I Thess. V, 5)] .
Fuimus enim aliquando tenebrae,
nunc autem lux in te, Deus noster [(Ephes. V, 8)] : et
tamen adhuc per fidem, necdum per speciem. Spes
quae videtur, non est spes [(Rom. VIII, 24)] .
Laudent te, Domine, illi populi Angelorum tuorum
immortales, et glorificent nomen tuum supercoelestes
Virtutes, quae non habent opus legere hanc scripturam
nostram, et cognoscere te sanctam et individuam
Trinitatem. Vident enim faciem tuam semper, et ibi
legunt sine syllabis temporum quid velit aeterna voluntas
tua. Legunt, eligunt, et diligunt. Semper legunt,
et nunquam praeterit quod legunt. Eligendo et
diligendo legunt ipsam incommutabilitatem consilii
tui. Non clauditur codex eorum, nec plicabitur liber
eorum; quia tu ipse illis hoc es, et eris in aeternum.
O beatae nimium illae coelorum Virtutes, quae laudare
te possunt sancte et purissime cum nimia dulcedine
et ineffabili exsultatione! Inde laudant, unde gaudent,
quia semper vident unde gaudere valeant et laudare.
Nos vero mole carnis pressi, et procul a vultu tuo in
hac peregrinatione positi, atque per mundanas varietates
distenti, digne laudare nequimus: per fidem
enim ambulamus, necdum per speciem: illi vero
angelici spiritus per speciem, non per fidem. Haec
enim causa facit, ut multo aliter laudemus quam illi.
Sed licet diversis modis laudes dicamus; tu tamen
unus es Deus creator omnium, cui sacrificium laudis
in coelo et in terra offertur. Perventuri tamen sumus
misericordia tua ad eorum consortium, cum quibus
te semper videbimus, et sine fine laudabimus.
Tribue, Domine, ut donec in hoc fragili corpore
positus sum, laudet te cor meum, laudet te lingua
mea: et omnia ossa mea dicant, Domine, quis similis
tui? Tu es Deus omnipotens, quem trinum in personis,
et unum in substantia deitatis colimus et adoramus,
Patrem ingenitum, Filium de Patre unigenitum,
de utroque procedentem et in utroque permanentem
Spiritum sanctum, sanctam et individuam Trinitatem,
unum Deum omnipotentem: qui, cum non essemus,
potenter fecisti nos; et cum perditi fuissemus
culpa nostra, pietate et bonitate tua mirabiliter recuperasti
nos. Ne sinas nos esse, obsecro, ingratos tantis
beneficiis, et indignos tam multis miserationibus. Te
deprecor, supplico et rogo, auge fidem, auge spem,
auge charitatem. Fac nos per gratiam tuam semper et
in fide stabiles, et in opere efficaces; ut per fidem
rectam et condigna fidei opera ad vitam te miserante
perveniamus aeternam: ut ibi videntes gloriam tuam
sicuti est, adoremus majestatem tuam, et dicamus
pariter quos dignos feceris videre immensam
pulchritudinem tuam, Gloria Patri qui fecit nos,
gloria Filio qui redemit nos, gloria Spiritui sancto qui
sanctificavit nos, gloria summae et individuae Trinitati,
cujus opera inseparabilia sunt, cujus imperium
sine fine manet. Te decet laus, te decet hymnus, tibi
debetur omnis gloria. Tibi benedictio et claritas, tibi
gratiarum actio, tibi honor, virtus et fortitudo Deo
nostro in saecula saeculorum. Amen.
CAPUT XXXIV. Humilis confessio peccatoris et indigni laudatoris.
Ignosce, Domine, ignosce pie,
ignosce et miserere: parce ignorantiae meae, et multae
imperfectioni meae. Noli me tanquam temerarium reprobare,
quod audeo servus, utinam vel bonus, et non
etiam inutilis et malus, et ideo malus et valde malus,
quia te omnipotentem Deum nostrum, terribilem et
nimis metuendum sine cordis contritione, et lacrymarum
fonte, sine debita reverentia et tremore laudo,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.