PL 40, col. 935

Meditationes (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor incertus (Anselmu

oculis videri non potest. Quid faciam miser ego gravatus
compede mortalitatis meae, quid faciam? Dum
sumus in corpore, peregrinamur a Domino [(II Cor.
V, 6)] . Non habemus hic manentem civitatem, sed
futuram inquirimus [(Hebr. XIII, 14)] : noster autem
municipatus in coelis est. Hei mihi! quia incolatus
meus prolongatus est, habitavi cum habitantibus
Cedar; multum incola fuit anima mea [(Psal. CXIX,
5, 6)] . Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo,
et requiescam [(Psal. LIV, 7)] ? Nihil mihi tam
dulce, quam cum Domino meo esse. Mihi autem adhaerere
Deo bonum est [(Psal. LXXII, 28)] .
Da mihi, Domine, donec his fragilibus subsisto
membris, tibi adhaerere: sicut scriptum est, Qui adhaeret
Domino, unus spiritus est [(I Cor. VI, 17)]
. Praebe
mihi, rogo, contemplationis pennas, quibus indutus
ad te volitem sursum. Et quia omne sinistrum deorsum
jacet, tene mentem meam, ne ad ima tenebrosae
vallis corruat; ne interveniente umbra terrae, a te vero
justitiae sole separetur, et obducta tenebris nebulae
prohibeatur alta respicere. Idcirco sursum tendo ad
pacis, gaudii lucisque delectabilem et serenissimum
statum. Tene cor meum manu tua; quia sine te ad
altiora non rapitur. Illuc festino, ubi summa pax regnat,
et jugis tranquillitas rutilat. Tene et rege spiritum
meum, et assume illum secundum voluntatem
tuam; ut te duce ascendat in illam regionem ubertatis,
ubi pascis Israel in aeternum pabulo veritatis; ut
ibi vel rapida cogitatione attingat te summam sapientiam
super omnia manentem, cuncta scientem, et
omnia gubernantem.
Sed volitanti ad te animae multa sunt quae obstrepunt:
jussu tuo, Domine, conticescant mihi omnia;
ipsa mihi sileat anima; transeat omnia quae creata
sunt; transeat et se, et perveniat ad te, atque in te
solo Creatore omnium oculos fidei figat: tibi inhiet,
tibi intendat, te meditetur, te contempletur, te sibi
ante oculos ponat, te sub corde revolvat summum et
verum bonum, et gaudium sine fine mansurum.
Multae denique sunt contemplationes, quibus anima
tibi devota mirabiliter pascitur: sed in nulla earum
ita requiescit et delectatur anima mea, sicut quando
se solum cogitat et contemplatur. Quam magna multitudo
dulcedinis tuae, Domine [(Psal. XXX, 20)] , quam
mirabiliter inspiras cordibus amatorum tuorum! Quam
mira suavitas amoris tui, quo perfruuntur illi qui nihil
praeter te diligunt, nihil quaerunt, nihil etiam cogitare
concupiscunt! Felices illi quibus tu solus spes
es, et omne opus oratio. Beatus qui sedet solitarius
et tacet, et stat super custodiam suam jugiter nocte
ac die; ut adhuc in hoc fragili corpusculo positus,
praelibare valeat aliquatenus dulcedinem tuam.
Rogo te per illa salutifera vulnera tua, quae passus
es in cruce pro salute nostra, ex quibus emanavit
ille pretiosus sanguis quo sumus redempti, vulnera
hanc animam peccatricem, pro qua etiam mori dignatus
es; vulnera eam igneo et potentissimo telo tuae
nimiae charitatis. Vivus es, sermo Dei, et efficax et
penetrabilior omni gladio ancipiti [(Hebr. IV, 12)] . Tu
sagitta electa, et gladius acutissimus, qui durum scutum
humani cordis penetrare tua potentia vales, confige
cor meum jaculo tui amoris: ut dicat tibi anima
mea, Charitate tua vulnerata sum; ita ut ex ipso vulnere
amoris tui uberrimae fluant lacrymae nocte ac
die. Percute, Domine, percute, obsecro, hanc durissimam
mentem meam praevalida cuspide dilectionis
tuae, et altius ad intima penetra potenti virtute, et
sic da capiti meo aquam immensam, et oculis meis
infunde verum fontem lacrymarum jugiter manantem,
ex nimio affectu et desiderio visionis pulchritudinis
tuae, ut lugeam nocte ac die, nullam in praesenti vita
recipiens consolationem, donec te in coelesti thalamo
merear videre dilectum et pulcherrimum sponsum
meum Deum et Dominum meum, ut ibi videns gloriosam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.