PL 41, col. 812
Epistola ad omnem ecclesiam (Lucianus presbyter Caphamargalae), J. P. Migne
fuisset, praestaret. Qui cum paululum supervixisset,
dormivit in Domino. Quem feci sepeliri ad pedes
beati Stephani, tanquam pro nomine confessoris. Ille
vero tertius, qui mecum jacet, ipse est Abibas filius
meus, qui mecum pariter credidit Christi praeceptis, et
mecum pariter Baptismum consecutus est a sanctis
Apostolis, vigesimum circiter agens annum, Legis multam
habens scientiam, castus corpore, et nullam mulieris
sciens maculam: sed semper templo Dei vacans cum
Paulo discipulo meo. Praecesserat enim ad Deum immaculatus.
Juxta quem positi sunt de quibus supra
locutus sum, cum quibus et ego jaceo. Nam conjux mea
Ethna et primogenitus meus filius Selemias, qui noluerunt
in Christum credere, recesserunt a nobis, et in
possessione sua materna sepulti sunt, quae Capharselemia
dicitur: quia indigni habiti sunt societate nostra.
Ut autem credas, cum coeperis fodere, invenies locum
uxoris meae et filii vacuum. Et ita ut dixit invenimus.
Et cum ego miserrimus interrogassem, dicens: Ubi vos
inveniemus, domine? dicit mihi: In possessione mea invenies
nos, quae nunc lingua Syriaca dicitur Delangabria,
sive Debathalia, quod interpretatur Possessio
virorum Dei, sive bellatorum. Et cum haec omnia praedixisset,
evanuit ex oculis meis.
4.
Ego vero post hanc visionem surrexi, et prostratus
orationi, rogavi Domini misericordiam, et dixi: Domine
Jesu, si haec revelatio sive visio ex voluntate tua est,
praesta ut iterum et tertio manifestetur mihi, ut confisus
fiducialiter annuntiem revelationem Sanctorum tuorum.
Et coepi ex illa die jejunare, et ab omnibus me abstinere,
et praeter panem et salem in escam nil sumere, et aquam
bibere, sicut solemus in diebus sanctae Quadragesimae
facere. Insequenti vero sexta feria denuo venit sanctus
Gamaliel in ipso habitu, sicut prius venerat, et in ipsa
noctis hora, me necdum valde soporato; et dicit mihi:
Quare dissimulasti, charissime frater, et non perrexisti
et retulisti Joanni episcopo? Numquid non vides quanta
siccitas est super terram et tribulatio in toto mundo? Et
tu negligenter agis! Surge igitur, et vade, et dic illi ut
aperiat nobis, et faciat locum orationis, ut per intercessionem
nostram misereatur Dominus populo suo. Ego
vero aio ad eum: Non egi dissimulanter, domine mi; sed
rogavi Dominum, et dixi, Domine Jesu, si ex te est haec
revelatio, secundo et tertio appareat mihi. Et nunc,
domine, ecce secunda vice venisti, et laetificasti me: si
autem tertio veneris, plenius me exhilarabis. Cumque haec
audisset, de manu significavit, dicens: Ignosco, ignosco,
ignosco. Et cum haec dixisset, dicit mihi: Audi, presbyter.
Cui ego respondi, et dixi: Loquere, domine, quia
audio. Et dicit mihi: Quia haesitasti in animo tuo, dicens,
Si fuerit ut inveniam locum, putas in uno loco positos
omnes inveniam? Quod si ita evenerit, quemadmodum
potero discernere reliquias singulorum? Haec ergo intra
temetipsum cogitabas. Cui ego negare non potui; et dixi:
Verum est, domine, ita volvebam in animo meo. Omnia
nosti, et nihil te latet. Et dicit mihi: Non sumus, ut
putas, in uno loco positi; sed unusquisque nostrum suum
locum habet. Animadverte itaque quae dico tibi, et intende
animo. Et respiciens vidi extendentem manus suas
ad coelum, et orantem. Et statim deposuit inde quatuor
calathos, tres aureos, et unum argenteum, plenos rosis:
et unus ex ipsis plenus erat croco. Unus vero de tribus
calathis rubentes valde rosas habebat tanquam sanguinem,
quem et ad dexteram meam posuit. Alii vero duo
pleni erant rosis albis, in modum lilii, sed rosae erant.