PL 41, col. 818

Epistola ad Landuleum (Anastasius bibliothecarius), J. P. Migne · De translatione S. Stephani (Auctor incertus; Anastasius bibliothecarius), J. P

praefatae urbis incolis obnixe rogarer, eo quod illic
hujus martyris habeatur templum, honesta qualitate
constructum.
2.
Suscipe itaque hoc opusculum, et mira quae primus
Christi Domini Martyr atque Diaconus post
transitum gessit, quaeque forte hactenus ignorasti,
comperiens, laudes auctori dignas repende: diemque
anniversarium, mei quoque non immemor, in hujus
mirabilis translationis celebrationem solemniter age.
Sed quoniam tunc temporis ibidem positus sermonem
nihilominus quem de virginitate super Anna et Simeone,
imo quem de tribus professionibus Amphilochius
Iconii praesul habuerat, interpretatus sum, et
hunc quoque cum memorato simul opusculo Sanctimoniae
tuae mittere procuravi. Spirituali quippe nil
fere commodius duxi, quam spiritualia offerenda.
Beatitudo tua in aeternum valeat mei memor, impetrantibus
Dei sedes orationibus suis.

quidam senatorum posuisset in animo suo construere
oratoriam domum sancti Stephani. Quo peracto,
deprecatus est multum Joannem episcopum, ut

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.