PL 41, col. 822

De translatione S. Stephani (Auctor incertus; Anastasius bibliothecarius), J. P · Epistola (Severus Minoricensis), J. P. Migne

viderunt oculi mei gloriosissima hodie. Tunc venientes
protectores nuntiaverunt Imperatori, quia protomartyr
Stephanus est. Et gavisus est valde, et convocans
Eusebium episcopum dicit ei: Vade ad navim cum
multitudine populi, et ego mittam plaustrum, et ferte
mihi loculum in palatium.
6.
Ivit ergo episcopus, et omnis populus cum cereis
cucurrit. At vero episcopus descendens in navim, tulit
loculum: et posito in carruca festinavit in palatium.
Mulae autem incedebant, tractae violenter ab
Angelis. Et venientes in locum qui dicitur Constantinianus,
steterunt, et ulterius non valebant transire.
Percutiebant ergo animantia. Una autem earum per
angelicam virtutem humana voce locuta est coram
omni populo dicens: Quid percutitis facies nostras?
Hic oportet eum recondi in loco hoc. Nolite ergo laborare
omnino: alioquin signa et prodigia habetis videre.
Episcopus vero tremefactus et tormentum non
sustinens, nuntiavit Imperatori: Quia non possum
afferre corpus Sancti. Audiens autem hoc imperator,
tristatus est, et misit alia duodecim animalia, ut traherent
carrucam. Et ipsa quoque similiter steterunt
propter vim Angelorum, et non valuerunt movere carrucam.
Tunc episcopus exclamavit dicens: Unus es,
Deus omnipotens, qui facis mirabilia solus [(Psal. LXXI,
18)] super sanctum protomartyrem tuum Stephanum,
qui martyrium passus est pro nomine tuo. Da ergo
nobis gratiam et misericordiam, per orationes et intercessiones
sancti Protomartyris. Tunc episcopus
tulit loculum a carruca, et locavit eum faciens oratorium
ejus per menses quinque, in quo et posuit loculum
cum omni cautela. Sanitates autem et virtutes
factae sunt super infirmos in diebus illis, in gloriam
Patris et Filii et Spiritus sancti, cui est honor et imperium
in saecula saeculorum. Amen.

Cor. I, 27). In hac itaque insula, quae omnium terrarum,
parvitate, ariditate, asperitate postrema est, duo parva
oppida, quibus a Poenis indita nomina, e regione fundata
sunt: Jammona ad occasum, Magona ad orientem
spectat. In his mihi omnium mortalium ultimo
nuper sacerdotalis officii pondus impositum est. Sed
Jammona antiquum a Deo munus etiam nunc retinet,
ut Judaei habitare in ea nequaquam possint. Multos
siquidem id temere audentes, aut aegritudine
praeventos, aut repulsos, aut morte subitanea exstinctos,
aut etiam fulmine trucidatos tradit vetustas:
adeo ut celebris hujus rei fama ipsis quoque Judaeis,
ne id ultra temere audeant, metum fecerit. Nec
hoc fide indignum ducimus, cum etiam lupos, vulpesque,
et omnia noxia animalia deesse videamus: cum
earum quae ad vescendum bonae sunt, ferarum copia
magna sit. Illud etiam magis mirum est, quod colubri
et scorpiones sunt quam plurimi, sed amiserunt omnino
nocendi violentiam. Cum igitur Jammonam nullus Judaeorum,
qui lupis ac vulpibus feritate atque nequitia
merito comparantur, ne hospitii quidem jure accedere
audeat; Magona tantum veluti colubris et scorpionibus,
ut tradebatur, fervebat, ut quotidie ab his Christi
Ecclesia morderetur. Sed antiquum illud beneficium
carnale, nuper nobis spirituale renovatum est; ut illa,
sicut scriptum est, generatio viperarum [(Luc. III, 7)] ,
quae venenatis ictibus saeviebat, subito divina virtute

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.