PL 41, col. 830

Epistola (Severus Minoricensis), J. P. Migne

inter quas matrona Meletii illius, cujus supra
mentio habita est, de coenaculo perspicientes ita sibi
idipsum visum affirmabant, quasi supra basilicam
decidisset. Verum hoc utrum angelus, an ipse Stephanus,
quod visum est, fuerit, incertum est. Eadem
diei hora circiter quarta, id est, paulo ante quam hoc
signum demonstraretur, grando minutissima, quam
incolae insulae illius gentili sermone albigistinum vocant,
non usquequaque copiosa defluxit. Haec, cum
odor ex ea mellis fragrare coepisset, a multis quos per
viam verberaverat degustata, dulcior melle comperta
est. Multi itaque sapientes, cum eadem die filios
Israel ab Aegypto perfidiae suae atque a servitute
egressos viderent, haec quae facta sunt, signis illis
quae in Exodo legimus comparabant, ut huic populo,
qui Deum credulo corde intuens verum etiam Israelis
nomen meruit, manna crederent innovari [(Exod.
XVI)] . Columnam quoque ignis, quae patres in eremo
praecedebat [(Id. XIII, 22)] , ut etiam filiis a vera Aegypto
atque fornace, sicut scriptum est, ferrea egressis [(Deut. IV, 20)] ,
ducatum praeberet ad vitam, ostensam
fuisse existimarunt. Et re vera, sicut lectione Exodi
attestatur, similitudo signorum minime discrepat.
Nam et illud quod nivem fuisse credidimus, semen
coriandri minuti adaequabat, mellis saporem ferebat;
et hoc quod apparuit, columnae igneae speciem habuisse
manifestum est. Utrumque autem signum etiam
Jammonae consistentibus fratribus revelatum fuisse
cognoscimus. Nam et pluviam mellis multi, quibus
intellectus requirendi et pergustus agnoscendi datus
est, probavere: et columna candidissimi illius luminis
multorum, quos dignos Dominus judicavit, se ingessit
aspectibus. Unde intelligi datur, Judaeos per
universum orbem fidei lumine visitandos: quoniam
quidem nobis, qui in hac insula atque in hoc parvulo,
ut ita dixerim, orbe consistimus, tantus coelestis gratiae
splendor illuxit, ut usque ad extremos terrae vestrae
terminos signorum visio perveniret.
16.
Sequenti igitur die summa omnium exspectatio,
ut Theodorus sponsioni suae satisfaceret, admonebat:
qui cum justis, quantum videbatur, allegationibus
cunctorum vota crederet differenda, dicens matronam
prius suam, quam in Majoricensi reliquisset
insula, huc se velle deducere; ne forte, si absque
consensu suo virum suum conversum fuisse agnovisset,
sicut solet, pertinax perfidia esset; persuasione
matris praecipue suae, quae adhuc supererat, et consiliis
dementata, et a conjugio viri religione discederet.
Cum haec Theodorus Christianis jam acquiescentibus
propalasset; Judaeis, qui conversi fuerant, acerrima
commotione resistentibus, amputata dilationis mora,
ad matris propinquae sinum festinus ipse, ut in somnis
viderat, convolavit. Post quem omnis, tanquam
remoto obice, ad ecclesiam synagoga confluxit. Mirum
dictu, inveterati illius legis doctores, sine ulla altercatione
verborum, sine ullo Scripturarum certamine
crediderunt: tantum percunctati, an vellent fidem
Christi suscipere, credere se in Christo et Christianos
fieri cupere profitebantur. Centum quidam et
duos, ut asserunt, aetatis atque perfidiae suae habens
annos, sine trium commutatione verborum, spe futurae
vitae alacer decrepitus, optare se ut in fine temporum
suorum per fidem Christi ad spiritualem reverteretur
infantiam, nobisque putrefacta jam senio
membra, ut quantocius per Baptismum regeneraretur,
ingessit.
17.
Fuerunt quidam Judaei, qui praetereuntes illuc
appulsi, opportunitatem temporis atque ventorum
aucupabantur: qui navigandi concessa opportunitate
credere maluerunt. Tres igitur tantum feminas, sed
nobilissimas Judaeorum, ad virtutis suae gloriam dilatandam
in duritie perfidiae suae Christus permanere
aliquantulum passus est. Artemisia siquidem, Lectorii,
qui nuper hanc provinciam rexit, et nunc Comes
esse dicitur, filia, conjugis Meletii conversione commota,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.