PL 41, col. 841

De miraculis S. Stephani (Auctor incertus), J. P. Migne

Ubi lanius nostrae civitatis nomine Rusticanus,
filium suum cum alio homine suo porcos mercatum,
connumeratis solidis, miserat fere ad ducenta millia
passuum: cumque complures transacti essent dies,
neque illi adhuc reversi fuissent, a quodam amico suo
argui et increpari coepit, eo quod filium suum et hominem
suum in tam longinquam regionem mittere
voluisset, quos jam a latronibus occisos se dixit audisse.
Quo audito, ille quasi miserabili luctu perculsus
domum flens lugensque regressus est. Lacrymis pro
cibo tota pastus est die. Interea cum sic nox eum oppressum
moeroris tenebris invenisset, ecce per somnium
videt sibi apparere quemdam decorum juvenem.
cujusdam honorati et primarii civitatis viri nomine
Uzalensis vultum habitumque praeferentem, eumque
hilari facie sibi dixisse: Quid ploras? Respondisse
autem se, ut ipsius utar simplicibus verbis: Domine
meus, per bonitatem tuam ideo ploro, quia audivi
quod homo meus et filius meus occisi sunt. At ille
consolans eum ait illi: Non sunt occisi. Tamen qui
sum ego, ait? Ille respondit: Domnus meus Uzalensis.
Bene: ait ipse, dixisti, quia Uzalensis sum, sed non
sum ipse quem putas: ego enim sum Stephanus. Sane
unde tristis es de filio tuo et homine tuo, scias quod
jam huc habent redeuntes faciem. Nam dedisti illis solidos
viginti quinque, insuper autem acceperunt creditam
pecuniam prope viginti millia folles, et adducunt
secum porcos numero quadraginta quatuor, omnes
electos. Venient autem die Romanorum civitatis, hora
prima. Haec itaque omnia sicut per somnium revelata
sunt, ita postea re ipsa completa sunt. Namque et homines
incolumes reversi sunt, et porci tot numero
adducti, et summa pecuniae creditae eadem inventa,
et dies horaque adventus illorum praedicta sine ullo
prorsus errore est consecuta.
CAPUT XV.-- De parvulo qui catechumenus mortuus est, et meritis sancti Stephani matri vivus restitutus est
1.
Cujusdam mulieris filius parvulus mortuus catechumenus

Bene mecum recolit Sanctitas vestra, sanctissimi
patres et fratres, quod cum in conventu nostrae hujus
Uzalensis Ecclesiae cum domini Stephani primi
martyris Christi miracula fideliter descripta, et publica
attestatione comprobata, ante hoc tempus vobis
qui adfuistis de publico recitarentur, hoc quoque plenissimae
gratulationis munus, ipso Amico Dei, ut credimus,
procurante, Dilectioni vestrae exhibitum, ut
post recitationem divinorum operum atque gestorum,
ipsarum etiam personarum in quibus illa mirabilia
facta, quaecumque in praesenti reperiri potuerunt, demonstratio
perspicua et professio propria, non solum
scriptis nostris testimonium perhiberent, verum etiam
oculis aspectibusque vestris fidem veritatis ingererent.
Unde factum est ut, dum ipsae virtutes Dei vestris
auribus primitus per lectionem intimarentur,
etiam visibus vestris oculata fide praesentarentur, ut

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.