PL 41, col. 845

De miraculis S. Stephani (Auctor incertus), J. P. Migne

suorum relevata mater auspiciis, perniciter
advolavit. Quae ubi pervenit Carthaginem, suamque
natam in ipso vitae suae articulo positam invenit,
statim sacrato oleo filiae membra perunxit, sudarium
quoque amplexandum pectori tradidit. Quo
facto, rediviva Megetia uteri sui partu exonerata,
octavi mensis ingressa praegnantibus mulieribus
tremenda lumina, ab ipsa mortis regia, rursus
auris est vitalibus restituta. Sic itaque una lethali
causa dispuncta, archiatro coelesti protinus altera
curanda restabat. Quod ut jamjamque fieret, fida
mater Vitula filiam liberatam ad vitalis fontis venam,
unde aegrae suae haustum coeleste poculum
attulerat, salubriterque infuderat, secum reducere
cupiebat. Sed nondum recuperatae vires Megetiae,
post laborem periculosae enixionis suae, alterum
itineris subire laborem minime permittebant.
3.
Interea vir, socer et pater puellae nihilo adhuc
permoti in laudem Dei verique ejus Martyris primi
de tam miserabili causa uteri, rursum coepere ob
ejusdem curandam reliquam valetudinem, id est,
vitiosi oris pravitatem, illa hominum remedia erroresque
consulere, et longas moras temporum
frustra conterere. Namque annus integer et aliquot
fere menses evoluti sic erant. Tandem fidelis mater
Vitula, archiatrum quemdam, Felicem nomine,
Carthaginensis civitatis, fidelissimum prae caeteris
atque amicum domus suae, corrogavit ad se
ipsam, ac super salutem ipsius unicae obtestando
constrinxit, dicens: Sic unica filia tua vivat; potestne
curari Megetia de paralysi ista, an non? Tum
ille: Fideliter dico, filiam tuam de hac causa penitus
curari non posse, quia sic me voluisti constringere.
Ipsa, inquit, junctura quasi carri, ubi
oris et maxillarum retinacula quaedam continentur,
exclusa est a locis suis. Cui respondens mater
Vitula, fidei suae stabilitate fundata, continuo retulit
dicens: Ego non sic credo in Christo meo,
quia sic relinquetur filia mea in hoc tanto paralysis
malo. At ille fidei firmitatem valde admirans in femina:
Hoc, inquit, omnipotenti Deo licet facere,
cui credis; nam nihil speres ex nobis. Quibus religiosa
Vitula auditis, dimisso a se archiatro, assumens
secum Megetiam suam, adiit virum suum et
virum filiae suae, ac pio inflammata dolore, sic fari
exorsa est: Acquievimus, inquit, vobis misere usque
nunc, nec resistere viris mulieres valuimus: diu
vestras pertulimus voluntates, ex quibus nullus fructus
salutis filiae, nullus cessit effectus, ita ut ecce
per annum et quot excurrunt amplius menses inter
manus medicorum corpus filiae meae tantummodo
fatigetur, nec omnino, sicut videtis, aliquid perficiendo
sanetur. Rogo, aliquando permittite et nobis,
ut faciamus et nos quae expediunt nobis: eamus
et nos ad medicum nostrum. Credo in illum,
quia qui noluit Megetiam cum suo partu mortuo
mori, ipse etiam eam faciet sano vultu suo inter
homines conversari. His atque hujuscemodi querimoniis
deploratis justis ac veris, nequaquam illi
viri tali feminae virili animo indutae valuerunt resistere.
Maluerunt sponte cedere, quam quolibet
alio judicante victi discedere.
4.
Flexis itaque illis in hanc sententiam matris
Vitulae, marito scilicet simulque patre Megetiae,
sed marito quidem adhuc pagano, patre vero christiano
catechumeno effecto nomine Pontio, senatoriae
dignitatis viro (dignum est ut cujus fidem in
Christo coepimus pronuntiare, ejus quoque vocabulum
jam incipiamus cum debito honore pariter
nominare: qui sane quemadmodum initiatus christiano
nomine fuerit, quoniam locus videtur exigere,
minime nos pigebit aperire. Quando enim
religiosa Vitula, nondum de partus periculo liberata
Megetia, ad Amicum Dei fuerat profecta, ibi
in suis precibus etiam de hujus viri sui venerabilis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.