PL 42, col. 1120

Contra Judaeos paganos et Arianos (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Filius duo sonant, sed cum ipse Filius dicit, Ego in
Patre, et Pater in me est [(Joan. XIV, 10)]
, Verbum enim
Patris est Filius; Pater autem nunquam fuit sine
Verbo, quoniam In principio erat Verbum, et Verbum
erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in
principio apud Deum [(Id. I, 1)]
; hoc Verbum Filius
cum est in Patre, et Pater in Filio suo Verbo suo:
non ergo duo dii, sed unus est Deus. Dies ex die,
duos videntur significare dies: sed cum ipse Filius in
Evangelio dicit Judaeis, Abraham pater vester cupivit
videre diem meum, et vidit, et laetatus est [(Id. VIII, 56)]
;
Abraham autem tres videns viros sub quercu Mambre,
non tres appellavit dominos, sed unum in omnibus
appellavit Dominum, tanquam tres diem unum.
Unde ipse Dominus in Evangelio, unum volens intelligi
diem Patrem et Filium, Philippo requirenti Patrem
tanquam alterum diem, quoniam jam Filium
videbat diem, ostendens quo oculo quaerere deberet
videre Dei unitatem, quia oculum carnis fixerat in
humanitatem: Philippe, inquit, qui me vidit, vidit et
Patrem; ego enim et Pater non duo dies, sed unus.
Si potes capere, cape sempiternum diem.
CAPUT VI.
Trinitas incomprehensibilis. Lumen
de lumine duo sonare videntur luminaria: sed absit
a nobis, ne nos error Manichaeorum comprehendat,
qui istum solem aestimant esse Christum: sed nos
solem justitiae credimus Verbum Patris, inseparabilem,
aequalem, cum Patre manentem, et omnia cum
illo disponentem: Patrem per Filium omnia facientem,
fabricam mundi per Verbum suum construentem,
Filium ad nos venientem, nec Patrem deserentem,
semper cum illo, nusquam sine illo; illuminantem,
et de se et de illo splendentem, radiantem,
coruscantem: non duo luminaria, sed unum lumen. Ego
enim, ait, et Pater unum sumus [(Id. X, 30)]
. De
ipso Verbo unigenito ait propheta David: Semel locutus
est Deus, duo haec audivi [(Psal. LXI, 12)]
. Quomodo
semel locutus est Deus, et secundo sonuit; nisi quia
Verbum intransgressibile procedens de corde Patris,
suscepit carnem, ut esset homo, ex utero matris?
Venit, et mansit: ad nos venit, et a Patre non recessit.
Ecce per hoc quod semel locutus est Deus, surrexit
omnis fabrica nostra: per hoc quod secundo
sonuit, factus est pax nostra, ut solveret inimicitias in
carne [(Ephes. II, 14)] . Hoc Verbum, hoc lumen non
respiciens Arianus, audet dicere Filium minorem,
quem nos confitemur aequalem: insana contumacia
vult de Verbo in corde Patris manente disputare,
cum semetipsum non valeat intelligere. Insane haeretice,
prius redi ad te, considera te totum, si potes
comprehendere te: et tunc disputa de illo qui fecit
et me et te. Vide quam non altum sapiebat, sed in
simplicitate cordis Deum nosse quaerebat ille humilis,
qui in uno lapide superbam frontem dejecit Goliae [(I Reg. XVII, 49)] .
Vide quam non altum sapiebat:
consideravit enim quid in se ipso ageretur; consideravit
animam suam, inspexit suam fabricam, discussit
se intus quid esset, et ex qua parte molem tam
pulchram gubernaret, atque in vasculo luteo quae habitaret
domina anima, plena tantis thesauris sapientiae,
scientiae, prudentiae: ubi illic essent tanta, tam
pretiosa, tam grandia: quae loca anima obtineret, in
qua nullus est locus: atque ex uno fonte quomodo
procederent singulae virtutes sine diminutione et
exeuntis et profundentis. Vidit haec, consideravit haec,
voluit nec valuit comprehendere, exclamavit Deo dicens: Mirificata est scientia tua ex me; invaluit, et non
potero ad illam
[(Psal. CXXXVIII, 6)]
. Hoc fuit dicere,
Quando te possum comprehendere tam magnum, qui
me ipsum non valeo explicare extremum et parvum?
Videte et alium humilem requirentem modulum suae
infirmitatis, et non excedentem, sed ad humilia inclinantem: Arenam,
inquit, maris, et pluviae guttas, et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.