PL 42, col. 1163

De unitate Trinitatis 1 (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

aestimamus, dum anteriorem esse Patrem Filio praedicamus:
cur non eadem naturae lege, fortiorem Patre
Filium per accessum temporis dicimus; dum nec
huic desunt crementa nascenti, et imbecillitatis injuriam
senectus ingerit Patri? Quod si hoc ratio ipsa
non recipit, omittamus in Deo corporalis intelligentiae
legem, ne operibus suis similem dicamus esse
factorem: maxime cum ex eo quod apud nos evidens
est, etiam id quod in occulto est possimus ostendere.
Sicut enim sine exemplo mater genuit auctorem
suum; sic ineffabiliter Pater genuisse credendus est
coaeternum. De matre natus est qui ante jam fuit; de
Patre qui aliquando non defuit. Hoc fides credat,
intelligentia non requirat: ne aut non inventum
putet incredibile, aut repertum non credat singulare.
Ecce enim de matre natus est Christus, nec ideo
est per contactum viri matris pudor imminutus.
Virgo peperit, quia virgo concepit: et non servato
rerum ordine, ex integro matris corpore integrum
corpus Christus assumpsit. Si ergo novo more, nullo
exemplo, secundum carnem natus docetur ex corpore;
quid mirum si non secundum consuetudinem humani
partus processit ex Patre? Non minuit substantiam
matris, ex sola genitus Filius; et sine damno corporis
parientis natum filii novimus corpus: et minuisse
incorporalem Patrem substantiam creditur, cum ex
eodem ipso substantialiter atque incorporaliter prolatus,
dicitur genitus? Ergo si naturam rerum intelligentia
duce perpendimus; demus initium, si non
negamus occasum. Alioquin ideo Filium non habere
dicamus initium, quia non per gratiam, sed per naturam
fatemur esse perpetuum. Ad summam, major
et minor tribus modis dici potest; id est, aetate,
forma, potentia: aetate, senior puero; forma, longior
parvo; potentia, fortior imbecillo. Videamus utrum
aliquid horum accidat Filio: nam nec aetate minor est,
quem de principio Patre constat exstitisse principium;
nec forma, quem non aliud fas est praedicare quam
Deum; nec potentia, a quo totum novimus esse perfectum.
CAPUT IX.
FEL. Scire cupio quo pacto et ad
Filium transiit dignitas Patris, et ad Patrem non recurrit
humilitas prolis.
AUG. Non secundum naturam ista nunc dici, quotidianarum
rerum exempla nos docent. Ecce enim putemus
aliquem regem ac regis filium depositis regiae
majestatis insignibus, subjecti militis indumenta suscipere,
et propter certam patris dispensationem ac
sociorum salutem, rebellium contumelias sustinere:
numquid quia ad hunc participium regiae potestatis,
certum est nativitate decurrere, idcirco ad eum qui
genuit, injuriam filii non compatiendi affectu, sed
ipsa passionis proprietate certum est pervenire? Non
ita est, quia non ex filio patrem, sed ex patre filium
certum est natum esse. Et propterea totum inter eos
simile dicimus quod pertinet ad communionem naturae:
illud proprium quod per accidens uni noscitur
evenisse personae. Habet ergo nascendo totum Filius
cum Patre quod Pater est; sed non cum Filio Pater
quidquid specialiter ipse perpessus est. Non utrique
commune est, quod ex homine natus est homo, sed
accidens speciale, quod plerumque sine praejudicio
communis naturae neuter habere docetur in altero.
Una est patris substantia, una persona. Haec cum genuit,
ex hac sine dubio non diversa noscitur exstitisse,
sed altera; quae non aliud docetur esse quam prima,
dum et communis docetur et propria: communis, inquam,
unitate substantiae; propria, discretione personae.
Cum ergo in se exstet illa quae nata est, non quidquid
huic acciderit ad gignentem necessario transit, sicut
ad nascentem quidquid proprium ac substantiale gignentis
constat esse, pervenit. Non enim sicut Filio ipsa
generatione collata est divinitas Patris, sic ad Patrem
refertur cura, aegritudo, paupertas, mors, humilitas
prolis. Quod ideo non fit, quia quamvis de una est,
id est, Patris substantia fuerit similis genita: tamen
quia jam in se ipsa exstat, quaecumque huic extrinsecus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.