PL 42, col. 1165

De unitate Trinitatis 1 (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

AUG. De hoc quidem nobis etiam adversus alios diversa
contentio est; et ideo ne difficilior sit explanatio
veritatis causam primum proponemus erroris.
Nam ab uno malae credulitatis orsi principio, in duo
quodam modo intelligentiae dissimilis deliramenta finduntur.
Est namque utrisque commune, unam Christi
nativitatem, non duas praedicare. Sed alii illam
principalem, qua ante omnia ex Deo natus est Deus;
alii hanc tantum, qua ex virgine processit hic Dominus,
proprii dogmatis definitione recipiunt; qui
per consequentiam male jacti seminis, in similis
blasphemiae barathrum ceciderunt. Ecce enim qui
ex virgine non credunt natum, omnem Evangeliorum
fidem, omnem Baptismatis utilitatem, omnem Apostolorum
praedicationem, et ad summam omnem
Novi Testamenti auctoritatem, velut quadam Judaicae
incredulitatis caecitate subvertunt. Et ideo ne
ipsam majestatem quidem Dei Filii cognovisse putandi
sunt; quia sacramentum Mediatoris, quo eum
innotescere Pater gentibus voluit, abjecerunt. At vero
hi qui non ex Patre ante omne initium, sed ex
tempore virginis partu natum esse contendunt, non
eum Creatorem omnium, non Dominum omnipotentia
Patri ac majestate consimilem didicerunt. Quomodo
enim fecisse putabitur cuncta, ante cujus ortum
fuisse certum est universa? Aut quomodo ejus divinitas
est profitenda quo necdum nato facta sunt
singula? Vel quomodo ejus divinitas creditur esse
perpetua, cum non semper ut Patris, sed ex tempore
praedicatur effecta? Negant igitur etiam hi quodam
modo Mediatoris consequentium rerum necessitate
mysterium; quia non Deum et hominem, non ex
aeternitate et tempore, non ex virtute et ex infirmitate,
non ex Patre ante omnia Patri similem Filium
et ex matre inter omnia verum, non imaginarium,
hominis filium, in manifesto, non per verisimilitudinem,
natum praedicant Christum. Quo fit,
ut ne in carne quidem nosse putandi sint Deum,
quem ante assumptionem carnis de Patre non putant
genitum. Vides igitur quo pacto inter hos, licet discrepantibus
mediis, idem tamen initium, idem exitus
docetur erroris. Nos contra sic nativitatem
utramque defendimus, ut neutram alterius affirmatione
tollamus: nam nec temporalem primae illius
perpetuitate damnamus, nec aeternam hujus temporalis
brevitate concludimus; scientes veri Dei inseparabilem
prolem, et hujus verae prolis postea verissimam
carnem; non tunc fatentes Christi divinitatem
coepisse cum virgo concepit; nec tunc coepisse carnem,
cum ineffabili quodam partu monas illa, sine
intercapedine medii temporis, in nullo differentem
monadem, nisi quod monas docetur esse, genuit.
Non infirmitatem voluntariam Christi omnipotens
ejus majestas exhorruit, non omnipotentiam infirmitas
corporalis exstinxit. Scio ad inferos divinitatem
Filii Dei descendisse proprietate carnis, scio ad coelum
ascendisse carnem merito deitatis. Non est Dei
proprium, quod famem sensit: sed Dei proprium est,
quod paucis panibus tot millia hominum satiavit.
Non est proprium carnis, quod super frementes undas
siccis pedibus ambulavit: sed carnis est proprium,
quod sputa, palmas, flagella sustinuit. Unus
tamen atque idem Christus est, qui et injurias toties
pertulit, et actus in profundo non mersit. Ex hoc
pacto in Mediatore Dei et hominum, injuria assumpti
corporis affectam fatemur deitatem, sicut majestate
deitatis glorificatam novimus carnem. Ergo Christus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.