PL 42, col. 1168
De unitate Trinitatis 1 (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
cuncta discutere, idcirco in aliud tempus Scripturarum
monumenta reservantes, sicut superius factum
est, sic etiam de animae inquisitione tractabimus.
Quod ut fieri facilius possit, quae Salvatori nostro
suscipiendi hominis causa fuerit, una tantum Apostoli
lectione subjecta breviter inquiramus: qua inventa,
sine aliqua difficultate etiam ad haec, quae hujus praecedentis
sunt consequentia, transibimus. Ab initio
igitur ex corpore et anima Deus hominem fecit: qui
legis praecepta transgressus, post usurpationem interdictae
arboris, sententiam quodam modo poenae capitalis
excepit. Hic ad eum statum a quo lapsus est,
non nisi auctoris sui gratia reformatus, postliminii
quodam modo jure potuit remeare: sicut qui se de
excelso in praeceps voluntate demiserit, in sua quidem
habuit potestate quod fecit, sed jam suo arbitrio certum
est non subjacere quod cadit. Surgit itaque beneficio
alieno, qui cecidit vitio proprio. Nec ideo non
suo dicendus est cecidisse, quia alieno noscitur surgere;
nec propterea suo surrexisse, quia non alieno
certum est cecidisse. Sed de hoc alias, nunc ad propositum
redeamus. Dicit ergo venerabilis Paulus,
quoniam idcirco secundum carnem natus est Christus,
ut sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum
intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines
pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Et paulo post, Sed non sicut delictum, ita et gratia. Si enim unius delicto
multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum
in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit.
Et non sicut per unum peccatum, ita et donatio. Nam
judicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex
multis delictis in justificationem. Si enim unius delicto
mors regnavit per unum, multo magis abundantiam
gratiae et donum justitiae accipientes in vita regnabimus
per unum Jesum Christum. Igitur sicut per unius delictum
in omnes homines in condemnationem; sic et per
unius justitiam in omnes homines in justificationem vitae.
Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores
constituti sunt multi, ita et per unius obauditionem justi
constituuntur multi
[(Rom. V, 12, 15-19)]
. Venit ergo
Christus salvum facere quod perierat [(Luc. XIX, 10)] .
Prius ergo videamus, quid illud est, quod protoplasti
transgressione perierit, et ex hoc facile scire poterimus,
quid Dominus veniendo salvare potuerit. Requirendum
igitur nobis est, quisnam legem Creatoris
acceperit: ille enim sine dubio peccavit, qui praecepta
contempsit; ille praecepta contempsit qui quod
prohibebatur admisit. Dicit autem Scriptura: Praecepit
Dominus Adae, dicens, Ab omni ligno quod est in
paradiso manducabitis, de ligno autem scientiae boni et
mali, non manducabitis de eo qua die autem manducaveritis,
morte moriemini [(Gen. II, 16)]
. Quaeramus ergo
nunc, utrum hanc legem totus homo acceperit? Si enim,
ut in libro Geneseos continetur, ex corpore et anima
jam perfectus accepit, totus transgrediendo peccavit: et
si totus transgrediendo peccavit, totus peccati sui vitio
tunc periit. Si autem totus periit, totus beneficio Salvatoris
indiguit: et si totus beneficio Salvatoris indiguit,
totum Christus veniendo salvavit: et si totum
veniendo salvavit, non corpus absque anima; sed
corpus et animam, quibus constat totus homo, et
quibus peccasse antea videtur assumpsit. Nam si toto
homine peccante, solam ejus carnem Christus assumpsit,
anima poenae primae illius transgressionis sine
aliqua spe etiam nunc addicta permansit. Quod si ita
est, nescio quid nobis Mediatoris persona contulerit,
quae melius nostrum ex toto non redimens, brutam
per se carnem, et quae sine anima ne beneficium quidem
ejus posset sentire, suscepit. Vellem tamen ab
hujusmodi praedicatoribus quaerere, cur accepta carne
animam dispensatio Mediatoris omiserit: nisi forte
aut innoxiam sciens medicinae indigentem esse non
crediderit, aut a se alienam putans, redemptionis beneficio
non donaverit, aut ex toto insanabilem judicans,
curare nequiverit, aut ut vilem et quae nullis usibus