PL 42, col. 1170

De unitate Trinitatis 1 (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

carne Christus aliquid patitur, opus auctoris est: sed
quia idipsum sua potestate, non alio cogente perpetitur,
ipse auctor est operis. Non ergo ad Mariam locali
motu divinitas venit, sed ineffabili potentiae suae
manifestatione et uterum matris gignendus implevit:
et quod totum est substantiae suae plenitudine non privavit.
Non dimisit patrem cum venit ad virginem,
ubique totus, ubique perfectus, quia nec divisionem
incorporei simplicitas recipit, et partis nomen plenitudo
non novit. Erat ergo uno atque eodem tempore
ipse totus etiam in inferno, totus in coelo: illic patiens
injuriam carnis, hic non relinquens gloriam deitatis.
Erat apud inferos resurrectio mortuorum, erat super
coelos vita viventium. Vere mortuus, vere vivus: in
quo et mortem susceptio mortalitatis excepit, et vitam
divinitas servata non perdidit. Quotiescumque
ergo haec quae a Christo humiliter sunt tolerata, consideras,
ipsum auctorem voluntariae passionis agnoscas.
Ita fiet, ut dum humilitas patienti, facienti virtus
ascribitur; idem Christus uno atque eodem tempore
cum patitur infirmus, cum facit omnipotens doceatur.
Sed ne adhuc in morte Filii Dei aliquam insensibilitatem
nos credatis accipere, importunum non est quae
de morte sensa sint investigare: in qua sine dubio
destituit corpus, vita nostra non periit; dum discedens
anima non vim suam perdit, sed quod vivificaverat
hoc dimittit, et quantum in se est, alterius mortem
facit, ipsa non recipit. Facit, inquam, non vivificando
quod deserit, non amittendo quod vivit. Itaque
hominis mors nihil aliud quam carnis occasus est: a
qua cum vis potentiae vivificantis abscesserit, in terram
de qua sumpta est, amissis quos non per se
ipsam habuit sensibus redit. Atqui contraria, inquis,
vitae mors est. Fateor: sed non ex eo genere contrariorum,
quae existentis substantiae oppositione se
perimunt; sed ex eorum potius quae dum cuilibet accidunt,
simul quidem esse non possunt, sed unius
tantum substantiae habitu ac privatione gignuntur.
Sicut, verbi gratia, noctem docemus ac diem: nam
et haec ejusdem generis docentur esse contraria, cum
non utriusque, sed unius tantum videatur esse substantia.
Ecce enim diem dicimus esse, cum sol est
super terram: solem autem constat esse substantiam.
Hic cum, peracto diurni temporis cursu, ab humani
visus contemplatione discesserit, noctem discedendo
mox facit. Facit, inquam, subtrahendo copiam luminis,
non in se recipiendo substantiam noctis. Itaque
una lucis substantia et noctem facere videtur et diem,
sed non uno modo. Nam diem cum venit, noctem efficit
cum recedit. Unde et Manichaeorum non irreligiosam
tantum, verum etiam stultam divisionem, qua
bona a malis, aeque exstantibus nituntur separare
substantiis, plerumque confundimus: ostendentes eis
luminare majus, quo fieri novimus diem; et cogentes
ut et ipsi similiter nos docerent, quod esset, si dictu
fas est, tenebrale majus, quo substantialiter fieri
crederemus et noctem. Sed de his alias, qui per stultitiam
blasphemi dogmatis, aut pro exstantibus non
exstantia, aut pro principalibus consecuta, aut pro
contrariis videntur affirmare communia. Quae si quis
fidei oculis non privatus excusserit, omnes eorum
machinas facili ratione confundit. Ergo, ut dicere
coeperamus, anima non aliter quam sol vitam tribuit
carni cum venerit, mortem efficit cum recedit. Quam
ne quis putet corporis morte consumi, audiat quid de
hoc Dominus in Evangeliis generali auctoritate definiat: Nolite,
inquit, timere eos qui corpus occidunt,
animam autem non possunt occidere; sed timete eum
potius qui animam et corpus potest occidere in gehenna
ignis [(Matth. X, 28)]
. Ergo superstite anima corpus
constat occidi, et propterea consequens necessario
non est, animas corporum internecione consumi: hoc
si ita est, etiam post mortem corporis nihilominus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.