PL 42, col. 1172

De unitate Trinitatis 1 (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne · Quaestiones de Trinitate et de Genesi (Alcuinus), J. P. Migne

Quid ergo dicebas esse quod pertulit? Sensit prorsus
et pertulit; sed participatione morbi alieni, non proprietate
vulneris sui. Sensit sicut omnes sentiunt, qui
moriente carne mentibus vivunt: non sicut impii,
qui in utraque, sicut idem ait, gehennae ignibus occiduntur.
Quidam sane communem mortem etiam hoc
pacto definiunt, dicentes, nihil aliud hanc esse, quam
cum diversarum rerum consensu vitam facientium,
velut per discidium quoddam ab invicem fuerit facta
dissensio. Haec si hominis mors est quae non consumit
juncta, sed dividit, dum origini suae utrumque restituit;
quid de Salvatoris anima nunc dicemus, quae ut
non dicam propter inhabitantem divinitatem, et propter
justitiam singularem, certe propter communem
moriendi sortem corpus illo triduo sic potuit deserere,
ut ipsa non posset penitus interire?
CAPUT XVII.
Non ergo, inquis, apud inferos
Christi anima, non divinitas fuit. Fuit, inquam: neque
aliter eum video potuisse resuscitare carnem
suam, si apud inferos praedicem velut absentis Dei
non fuisse potentiam. Nec tamen ideo localem nos
Dei credat aliquis praesentiam praedicare, de quo ista
propter manifestationem certi operis dicimus, quia
alicubi fuit qui ubique non defuit. Jacebat quantum
ad carnem mortuus in sepulcro, mortuos resuscitans
in inferno, vitam tribuens universis in coelo: non
mundum dimittens ad coelos ascendit, nec coelum deserens
ad terram venit, sed uno atque eodem tempore
totum totus implevit, qui alicubi manifestatione operum
plus parens, agnitionem praesentiae suae indignis
negavit, non immensae deitatis absentiam procuravit.
CAPUT XVIII.
Vis nosse de hac Mediatoris morte
quid sentiam? Omnium quae a me in superioribus
incidentium quaestionum necessitate dispersa sunt,
prorsus ista sententia est, qua credo mortuum esse
Filium Dei, non secundum poenam injustitiae quam
ex toto non habuit, sed secundum legem naturae
quam pro humani generis redemptione suscepit: illa
morte de qua dicitur, Quis est homo qui vivet, et non
videbit mortem [(Psal. LXXXVIII, 49)]
? non illa de qua
Isaias dicit, Mortui autem vitam non videbunt [(Isai.
LXVI)]
. Illa quae secundum naturam generalis est cunctis,
non illa quae specialis est malis. Putemus ergo
in hoc esse quodam modo vim ac potentiam seminis,
qua et anima animas reparet; et carne omnium nostrum
carnem judicio imminente resuscitet: dum per
operationem propriae deitatis cuncta vivificans, ex
uno suscepti hominis grano, innumerabilem Patri redditurus
est messem. Tunc separaturus est a zizaniis
segetem [(Matth. XIII, 30)] , cum justis coeperit reddere
mercedem.

vel genitus dici? RESP. Quia si ingenitus diceretur
sicut Pater, duo patres; si genitus, duo filii aestimari
possent in sancta Trinitate.
IV.
INT. Utrum solus Pater, aut solus Filius, aut
Spiritus sanctus per se plenus Deus et perfectus dici
debeat? RESP. Utique Pater per se est plenus Deus,
similiter et Filius plenus Deus, et Spiritus sanctus
plenus Deus creditur.
V.
INT. Si unaquaeque persona per se plenus Deus
dici potest, quare non tres deos dicimus Patrem et
Filium et Spiritum sanctum? RESP. Quia una substantia
est Pater et Filius et Spiritus sanctus, et non

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.