PL 42, col. 136
Contra Adimantum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
quae sibi data est, non steterunt, Domino attestante
et dicente, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi:
ille enim de me scripsit [(Joan. V, 46)]
. Secundum eorumdem
peccatorum venena etiam serpentum et viperarum
genimina vocantur.
2.
Ad imaginem autem Dei factum hominem, non
tantum Genesis, sed etiam Apostolus clamat, cum dicit: Vir quidem non debet velare caput, cum sit imago
et gloria Dei, mulier autem gloria viri
[(I Cor. XI, 7)]
.
Et ut manifeste intelligatur non secundum vetustatem
peccati quae corrumpitur, sed secundum spiritualem
conformationem factum esse hominem ad imaginem
Dei, idem apostolus monet ut exuti consuetudine peccatorum,
id est, vetere homine, induamur nova vita
Christi, quem novum hominem appellat. Et ut doceat
hoc nos aliquando amisisse, renovationem illam vocat.
Nam ita loquitur: Exspoliantes vos veterem hominem
cum actibus ejus, induite novum, qui renovatur in agnitionem
Dei, secundum imaginem ejus qui creavit eum [(Coloss. III, 9, 10)]
.
Filii ergo Dei sunt homines renovati
ad ejus imaginem, et ei similes facti usque ad dilectionem
inimici: sicut Dominus dicit, diligere nos debere
inimicos nostros, ut similes simus Patri nostro qui in
coelis est [(Matth. V, 44, 45)] . Quod in potestate nostra
ab ipso Deo esse positum docet Scriptura, cum dicit: Dedit eis potestatem filios Dei fieri
[(Joan. I, 12)]
. Filii
autem diaboli dicuntur homines, cum imitantur ejus
impiam superbiam, et a luce atque celsitudine sapientiae
decidunt, et non credunt veritati: quales Dominus
arguit, cum dicit, Vos ex patre diabolo estis, etc.
Cui loco evangelico propheta consonat, dicens: Ego
dixi, Dii estis, et filii Altissimi omnes: vos autem ut
homines moriemini, et sicut unus ex principibus cadetis [(Psal. LXXXI, 6, 7)]
.
CAPUT VI.
De eo quod scriptum est in Exodo: Honora patrem tuum, et matrem tuam
[(Exod. XX, 12)]
.
Huic etiam loco, ubi de honorandis parentibus Deus
praecepit, illum Evangelii locum Manichaei dicunt
esse contrarium, ubi Dominus cuidam dicenti, Ibo
primum ut sepeliam patrem meum; respondit, Sine
mortuos, mortuos suos sepeliant; tu autem veni, et
annuntia regnum Dei [(Luc. IX, 59, 60)]
. Quod eodem
modo solvitur, quo illud superius, ubi de uxore relinquenda
dictum est, Propter regnum coelorum: quia
et parentes honorare debemus, et eos tamen propter
annuntiationem regni Dei nulla impietate contemnimus.
Nam si Veteri Testamento contrarium est
Evangelium propter istam sententiam, incipit etiam
Apostolo esse contrarium, qui et filios monet ut honorent
parentes, et parentes ut diligant filios [(Ephes.
VI, 2-4, et Coloss. III, 20, 21)] . Non solum autem,
sed etiam Dominus videbitur sibi ipsi esse contrarius
(quod credere nefas est), quia loco alio dicit homini
quaerenti vitam aeternam, Si vis venire ad vitam, serva
mandata: in quibus etiam illud commemorat, Honora
patrem et matrem. Quibus mandatis perfectis
etiam ad dilectionem Dei crescitur, in qua est tota
perfectio. Nam dilectio proximi certus gradus est ad