PL 42, col. 143

Contra Adimantum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

miserum cor facit? Quid ergo calumniosis Tullius responderet,
nisi misericordiae nomine clementiam se
appellare voluisse? Quoniam recte solemus loqui, non
solum verba propria, sed etiam vicina usurpantes.
Cujus auctoris mentionem facere volui, quoniam non
de re quaestio hic, sed de verbo est. Sicut enim nostri
auctores, divinarum scilicet Litterarum, de rebus
maxime cogitaverunt; sic mundanorum auctorum
prope omnis cura de verbis est. Sed habeo Evangelium,
et omnes Novi Testamenti libros, in quibus
misericordia Dei frequentissime commendatur. Si audent
ergo isti miseri, etiam inde faciant quaestionem,
et negent esse misericordem Deum, ne miserum cor
habere intelligatur. Sicut ergo potest esse in Deo misericordia
sine cordis miseria: sic etiam sine tabe
atque cruciatu animi zelum Dei non dedignemur accipere;
et humani conditionem sermonis feramus, ut
ad divinum perveniamus silentium. Sed si contraria
dicunt esse zelantem Deum, et justum Deum; quid
dicturi sunt, cum et in Novo Testamento invenio, Zelo Dei vos zelo
[(II Cor. XI, 2)]
; vel adhibitum etiam
de veteribus in Evangelio testimonium, Zelus domus
tuae comedit me [(Joan. II, 17; Psal. LXVIII, 10)]
? Rursus
in Vetere cum legunt, Justus Dominus, et justitias
dilexit, aequitatem vidit vultus ejus [(Psal. X, 8)]
: nonne
fatebuntur etiam hoc modo imperitis duo Testamenta
videri posse contraria, ut in Novo inveniamus zelum
Dei, in Vetere justitiam Dei? bene autem intelligentibus
utrumque in utroque magna sancti Spiritus unitate
et pace concinere?
CAPUT XII.
1.
De eo quod scriptum est,
non esse manducandum sanguinem, quod anima sit
carnis sanguis [(Deut. XII, 23)] . Huic sententiae veteris
Legis Manichaei ex Evangelio illud opponunt
quod Dominus dicit, non esse timendos eos qui occidunt
corpus, animae autem nocere non possunt [(Matth. X, 28)] ;
et disputant dicentes: Si sanguis
anima est, quomodo homines potestatem in eam non
habent, cum de sanguine multa faciant, sive excipientes
et canibus volucribusque in escam proponentes,
sive effundentes, aut coeno lutoque miscentes?
Haec enim et alia innumerabilia sine difficultate homines
de sanguine possunt facere. Ideo isti quaerunt
insultantes, quomodo, si sanguis est anima, non possit
hominis interfector nocere animae, cum tantam in
ejus sanguinem habeat potestatem. Addunt etiam
quod ait apostolus Paulus, Quia caro et sanguis regnum
Dei non possidebunt [(I Cor. XV, 50)]
: et dicunt,
Si sanguis est anima, sicut Moyses dicit, nulla invenietur
anima posse regnum Dei adipisci. Cui calumniae
primo ita respondendum est, ut ipsi cogantur
ostendere ubi scriptum sit in libris veteris Legis,
quod anima humana sanguis sit. Nusquam enim hoc
invenient in illa Scriptura, quam lacerare miseri
quamdiu conantur, nullo modo permittuntur intelligere.
Quod si de anima humana nihil tale ibi dictum
est, quid ad nos pertinet, si anima pecoris aut laedi
ab interfectore potest, aut possidere Dei regnum non
potest? Sed quia de animis pecorum nimis sunt isti

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.