PL 42, col. 150

Contra Adimantum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

enim vivimus, Domino vivimus; sive morimur, Domino
morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus.
Ad hoc enim Christus mortuus est, ut mortuorum
et vivorum dominetur. Tu autem, quare judicas fratrem
tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? Omnes enim
stabimus ante tribunal Domini. Scriptum est enim: Vivo
ego, dicit Dominus, quia mihi curvabit omne genu, et
confitebitur omnis lingua Deo. Igitur unusquisque notrum
pro se rationem reddet. Non ergo amplius invicem
judicemus: sed hoc magis judicate, ne ponatis offendiculum
aut scandalum fratribus. Scio et certus sum in
Domino Jesu, quia nihil commune per illum, nisi ei qui
putat aliquid esse commune, illi commune est. Nam si
propter escam frater tuus contristatur, jam non secundum
charitatem ambulas. Noli in esca tua illum perdere,
pro quo Christus mortuus est. Non ergo blasphemetur
bonum nostrum. Non est enim regnum Dei esca
et potus; sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu
sancto. Qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et
probatus est hominibus. Itaque quae pacis sunt sectemur,
et quae ad aedificationem sunt in invicem. Noli propter
escam destruere opus Dei. Omnia quidem munda, sed
malum est homini qui per offensionem manducat. Bonum
est non manducare carnem, neque bibere vinum,
neque in quo frater tuus offenditur. Tu fidem quam habes
penes temetipsum, habe coram Deo. Beatus qui non
judicat semetipsum in quo probat. Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est, quia non ex fide. Omne
autem quod non est ex fide, peccatum est
[(Rom. XIV)]
.
Numquid eget cujusquam interpretatione, ut intelligatur
cur hoc Apostolus dixerit; et quanta illi malitia
de Scripturis certa quaeque discerpunt, quibus circumveniant
imperitos? Nam et munda esse omnia
dixit Apostolus secundum fidem; et ei esse immunda,
qui putat immunda: et tunc esse ab eis temperandum,
cum per offensionem accipiuntur, id est, cum
aliquis infirmus putat sibi ab omnibus carnibus temperandum,
ne incidat in carnem immolatitiam; et
ideo eum qui manducat, potest arbitrari in honorem
idolorum id facere, et ex eo graviter offendi: cum
ipsa immolatitia caro, si ex fide a nesciente accipiatur,
neminem maculet. Unde alio loco idem apostolus
interrogari vetat, cum quid de macello emitur, vel ab
aliquo infideli quisquam vocatus, in mensa ejus exhiberi
sibi carnes videt, quas isti immundas arbitrantur,
non propter immolationem, sed quia carnes sunt,
cum Apostolus clamet omnia munda esse, et omnem
creaturam Dei bonam esse, et omnia sanctificari per
verbum et orationem: et tamen temperandum ab eis,
si quis forte infirmus offenditur. Et quodam loco apertissime
istos significavit, cum dicit, in novissimis
temporibus futuros quosdam prohibentes nubere, abstinentes
a cibis quos Deus creavit [(I Tim. IV, 1-5)] .
Hos enim proprie designat, qui non propterea temperant
a cibis talibus, ut aut concupiscentiam suam refrenent,
aut infirmitati alterius parcant, sed quia ipsas

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.